A26815:762
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamvis autem studio Latinae Poeseos, quàm Gallicae, magis incubuerit, cùm tamen in utraque pari successu versatus sit (ut suprà notavimus;) ideo selectum Gallicorum carminum fasciculum, quae anteà Latinis immiscuerat, seorsim luci dare voluit: Quo in opere alterius etiam pulcherrimi incaepti particulam inseruit, quam Metamorphoses Christianas, posteà autem Sacras appellavit; in octo libros dividendas, si ad finem perduxisset. Ad hoc opus efformandum, diligenter è Bibliis omnia loca collegerat, quo de mutatione sive transformatione rerum multarum ab ipso mundi exordio ad usque Salvatoris nostri adventum passim loquuntur. Conatus quidem poetâ Christiano verè dignus, & tanto magis laudandus quàm lusus illi in simili materia vel Ovidii Latini vel Theodori Graeci, quanto veritas mendacio praestat, & Historia Fabulae. Cùm principia tantùm divini hujus poematis praelibasset, tùm bella civilia subindè erumpentia, quae Galliam universam & maximè Pictonum provinciam infestarunt, tùm rei familiaris cura quae SAMMARTHANUM sollicitum habuit, tum etiam ministeria Regis quibus saepenumerò distinebatur, conspiratione quâdam obstabant quò minùs huic consilio non minus pio quàm generoso ultimam manum imponeret. Cujus generis & illud erat, quod publici quoque juris facere decreverat, nimirum Historia sanctorum bellorum in regionibus transmarinis à Gallis gestorum. Nam vir iste, cùm nihil humile aut plebeium spiraret, pulchriora & aliis intentata argumenta semper elegit, ut scriptor quidam illius temporis animadvertit; quod à magno solidoque ipsius judicio provenisse minime dubitandum est.
Anno M. D. LXXIX. quo Gallica Opuscula edidit, Praetor urbicus & Capitaneus Pictavii summo omnium bonorum consensu & suffragio publico electus est. Munus illud (si alias non esset, ut erat certè & natalium splendour nobilis, & virtute propriâ nobilissimus) titulum gradumque nobilitatis ipsi conciliasset, quam Rex Carolus V. Praetori & reliquis Consularis ordinis Magistratibus Pictavii concessit, postquam urbs illa jugum Anglorum fortiter excussera• More eorum qui ad illam Praefecturam perveniunt, pro symbolo accepit, Patriae non satis una manus; quo innuere voluit, id quod in scriptis ejus non semel occurrit, boni civis esse Regi & Reip. pace ac bello inservire, ⟨p. 389⟩