A26815:775
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SAMMARTHANE, sacris amice Musis, Queis indignus ego minister asto, Hic pro carminibus tuis politis Sermonem offero frigidum & senilem, Qui laudes tibi largiendo demit. Non mutatio te fesellit unum, Nec primum; quia damna Glaucus olim Exp•rtus paria est. Tamen benigne Hoc donum accipias, ut ista charta Atramento inarata sempiterno Ronsardi tenuem exprimat Camaenam, Agnoscatque tuae esse debitricem.
Incomparabilis hujus viri suneribus ingeniosi scriprores haud pauci illacrymârunt; inter quos SCAEVOLA noster memortam ejus consecravit Odâ Pindaricâ, filio suo natu maximo Abeli SAMMARTHANO (qui patris vestigia propè insequitur) dicatâ, & Elegiâ cultissimâ, quam ipsi pro Elogio esse debere existimavit. Quinetiam Claudius Binetus, Praetor Juridicus (quem Proseneschallum vocant) Jurisdictionis Bellovacensis, in vita quam scripsit istius Patris Gallicae Poetices, SAMMARTHANUM inter eos memorat quos propter doctrinam & egregia scripta prae aliis dilexit & aestimavit; in quo opere non tacendum putat, imo ad verbum transcribit illustre illud Ronsardi judicium de Paedotrophia, cujus anteà meminimus. Isaacus ⟨p. 392⟩Casaubonus, illud alterum scientiarum miraculum, debitas meritis suis lauds in literis Latinis ad eum scriptis elargitur. Stephanus Paschasius in opere quod Galliae Investigationes inscribitur, ejus nomen in album poetarum inferit, qui maximè à temporibus Henrici II. famae praeconio floruerunt. Joannes Auratus, Joannes Antonius Baifius, Ludovicus Alealmus, Germanus Audebertus, Nicolaus Rapinus, Franciscus Juretus, Jacobus Guttarius, Nicolaus Rigaltius, Paulus Thomasius, & alii permulti viri eruditissimi SAMMARTHANI gloriae adstipulantur. Breviter alii eum poetarum sui temporis Principem appellàrunt; alii dixerunt, eum fuisse optimum & politiss•mum sui seculi scriptorem, & Elogium aequè meruisse ac illi quos ipsius calamus aeternitati consecrarat.
Incomparabilis hujus viri suneribus ingeniosi scriprores haud pauci illacrymârunt; inter quos SCAEVOLA noster memortam ejus consecravit Odâ Pindaricâ, filio suo natu maximo Abeli SAMMARTHANO (qui patris vestigia propè insequitur) dicatâ, & Elegiâ cultissimâ, quam ipsi pro Elogio esse debere existimavit. Quinetiam Claudius Binetus, Praetor Juridicus (quem Proseneschallum vocant) Jurisdictionis Bellovacensis, in vita quam scripsit istius Patris Gallicae Poetices, SAMMARTHANUM inter eos memorat quos propter doctrinam & egregia scripta prae aliis dilexit & aestimavit; in quo opere non tacendum putat, imo ad verbum transcribit illustre illud Ronsardi judicium de Paedotrophia, cujus anteà meminimus. Isaacus