A26815:788
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eodem tempore Elogia virorum doctrinâ illustrium, qui in hoc Regno postremi seculi curriculo floruerunt, sermone soluto Latinè descripsit: unde permagnum nominis & samae augmentum adeptus est; qui verbis quidem concisis, sed materiae multum complexis, lectissima quaeque sive de vita, sive de rebus gestis istorum hominum magnorum (quorum plerosque vidit novitque) sive de scriptis eorum, luculenter & signate animadvertit: quod tantâ elegantiâ & styli puritate fecit, ut quam proximè accedat, & si ausim dicere, vi• cedat quidem eloquentissimis priscorum temporum scriptoribus. Quin & ⟨p. 397⟩ingenii vim incredibilem monstravit, rem saepe eandem tantâ verborum varietate illustrando. Nonnulli mirati sunt, quomodo ille qui à juvenilibus annis solius Poeseos studio (in qua unicè praestare videbatur) tam feliciter inhaeserat, potuerit nihilominus ità facilè ac genuinè ad modum Oratoris & Historici calamum convertere; cum difficillimum sit, & paucis praeter eum contigerit, parem utrinque palmam adipisci. Sed prosa aetati illius, tunc temporis aliquantò provectiori, magis conveniebat; quod ipse quoque Elegiâ Thuano inscriptâ non dissimulavit; Elegiâ, quae fores pulchri illius Palatii, vel ut veriùs dicam, Templi Musis dicati, & in Galliae honorem erecti, summoperè exornat.
Cûm haec Elogia inchoasset, partem eorum ad Scaligerum misit, qui carmina illius jamdudum pro merito laudaverat; neque diversam de hoc opere sententiam tulit, quam literis ad SAMMARTHANUM scriptis in hunc modum explicat; Sc Elogia ejus legisse cum infinita quadam voluptate, quòd illustres illos viros bis vivere videret, semel quidem suis ipsorum, & rursus SCAEVOLAE scriptis. Sed hanc voluptatem (ait) non aliam sibi videri, quàm quae febricitantibus inter bibendum esse solet: ut enim illi quam maximè vellent, poculum in quo bibunt capacius & aquâ plenius esse; it à see optasse, librum fuisse longiorem, nec partim satiatum partim suibundum reliquisse. Quinetiam persuasissimum habere, communem eorum amicum doctissimum Thuanum opus illud calculis suis approbaturum esse. Adjecit; Partem esse historiae, quam doctos scire oportebat. Deinde eum hortatus, ut in laudabili incoepto porro pergeret, inquit; Et beatos illos qui laudantur à laudato viro, etiam sermone tam terso ac nitido. Adeoque unus quisque haec Elogia in pretio habuit, ut ex quo in lucem prodierint, quoties libri doctorum hominum quorum nomina ibi celebrantur, in publicum emitterentur, visum est gloriam quam sibi pepererant, à talibus Elogiis incrementum accepisse; ideoque cura adhibita est, ut iisdem libris evulgatis haec scripta honoraria in limine praefigerentur. Itaque tam varia & diversi generis opera, quae ab ipsius manu exibant, non minùs versatilem agilitatem, quàm copiosam ingenii foecunditatem, pro gustu singulorum omnibus admirandam exhibuerunt.