A26815:800
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hoc etiam boni adeptus est, ut quamplurimi Elogia composuerint obtulerintque ipsi dum viveret, qui alios vitâ defunctos tantoperè laudaverat. Nec satis erat quot tot privatorum calamis exornaretur; oportuit etiam ut viva vox publicae laudis huc accederet: quod memorabili quodam casu advenisse compertum est. Lis agebatur in Senatu Parisiensi inter haeredes Comitis Lavalii, qui in Hungaria diem obiit, & viduam Petri Laeti medici, quam suprà meminimus. Foeminae probandum erat, maritum suum non è triviis homuncionem, sed existimatione ac literis notum fuisse: Quod ut palàm faceret, inter alia, hujusmodi quoque argumento innixa est, SAMMARTHANUM eum dignum judicâsse quem suis Elogiis honestaret, & librum illicò in medium attulit; quod tanti fuit, ut non solum viduam eximeret à longis probationum ambagibus per testes, quò res spectare videbatur, sed causae victoriam ipsi statim obtineret. Unde permulti senatores, qui in hac controversia sententiam tulerant, ansam arripuerunt quò de meritis dotibusque authoris amplissimè verba facerent; cujus unicum testimonium (contra Juris formulas) tanti ponderis apud Augustum illum senatum habebatur, ut loco plurimum valeret.
Jam dulcis aura solely natalis ità SAMMARTHANI animum afflaverat, ut Parisiis Juliodunum reverteretur, ibi reliquum vitae cum summa tranquillitate peracturus. Cujus gratissimi secessus socios habuit tùm è filiis quartum, Iraeneum nomine, munus in Quaestura gerentem, tùm ejusdem Irenaei filium, qui jam à puerilibus annis provectus in literis spem sui jamdudum ingentem dederat. Intereà voluptatem, quam anteà de filio natu maximo perceperat, renovatam auctamque sensit, cùm audiret quanto cum applausu caeterorum quoque ejus liberorum opera passim acciperentur; etiam Scaevolae & Ludovici, fratrum geminorum, ità moribus, naturà, ingenioque similium (sicut etiam lineamentis ac vultu) ut unicam in duobus corporibus animam extitisse crederetur. Cùm enim singulari & exactâ diligentiâ Historiam Augustissimae Galliarum familiae conjunctis studiis descripsissent (quod inter scripta Genealogica perfectissimum, celebris quidam hujus temporis Historicus appellavit) ⟨p. 401⟩primam nobilissimi operis editionem Ludovico Justo inscripserunt, qui librum benevolè accepit, & authores ad honorificum munus suorum Histroriographorum evexit.