A26815:801
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam dulcis aura solely natalis ità SAMMARTHANI animum afflaverat, ut Parisiis Juliodunum reverteretur, ibi reliquum vitae cum summa tranquillitate peracturus. Cujus gratissimi secessus socios habuit tùm è filiis quartum, Iraeneum nomine, munus in Quaestura gerentem, tùm ejusdem Irenaei filium, qui jam à puerilibus annis provectus in literis spem sui jamdudum ingentem dederat. Intereà voluptatem, quam anteà de filio natu maximo perceperat, renovatam auctamque sensit, cùm audiret quanto cum applausu caeterorum quoque ejus liberorum opera passim acciperentur; etiam Scaevolae & Ludovici, fratrum geminorum, ità moribus, naturà, ingenioque similium (sicut etiam lineamentis ac vultu) ut unicam in duobus corporibus animam extitisse crederetur. Cùm enim singulari & exactâ diligentiâ Historiam Augustissimae Galliarum familiae conjunctis studiis descripsissent (quod inter scripta Genealogica perfectissimum, celebris quidam hujus temporis Historicus appellavit) ⟨p. 401⟩primam nobilissimi operis editionem Ludovico Justo inscripserunt, qui librum benevolè accepit, & authores ad honorificum munus suorum Histroriographorum evexit.
Jam dulcis aura soli natalis ità SAMMARTHANI animum afflaverat, ut Parisiis Juliodunum reverteretur, ibi reliquum vitae cum summa tranquillitate peracturus. Cujus gratissimi secessus socios habuit tùm è filiis quartum, Iraeneum nomine, munus in Quaestura gerentem, tùm ejusdem Irenaei filium, qui jam à puerilibus annis provectus in literis spem sui jamdudum ingentem dederat. Intereà voluptatem, quam anteà de filio natu maximo perceperat, renovatam auctamque sensit, cùm audiret quanto cum applausu caeterorum quoque ejus liberorum opera passim acciperentur; etiam Scaevolae & Ludovici, fratrum geminorum, ità moribus, naturà, ingenioque similium (sicut etiam lineamentis ac vultu) ut unicam in duobus corporibus animam extitisse crederetur. Cùm enim singulari & exactâ diligentiâ Historiam Augustissimae Galliarum familiae conjunctis studiis descripsissent (quod inter scripta Genealogica perfectissimum, celebris quidam hujus temporis Historicus appellavit) ⟨p. 401⟩primam nobilissimi operis editionem Ludovico Justo inscripserunt, qui librum benevolè accepit, & authores ad honorificum munus suorum Histroriographorum evexit.