Hactenus ejus vita instabilis, & desultoria suit, multis jactata periculis, nullo coalescens otio. Haec autem domus, ut corporis fugam sistere; ita animum vagum atque aestuantem continere valuit: quanquam armorum semper rebellan, affectus non sinebant hominem quiescere, praesertim in iis locis, in quibus propter Gallica bella, nulla dies sine aliquo armorum tentamento transibat, sive hostis excipiendus, sive expeditio in hostem instituenda esset. N•m ex quo ejus virtus tam ducibus Gallicis, quàm nobilitati Ligurum Taurinorum nota esse caepit: ab illis quotidie studiis militaribus provocabatur. Ex eo ipsi etiam Proregi notus, & carus, turmam equitum centum levis armaturae adeptus, excursions quotidianas summâ cum laude faciebat. Applicarant 1sese illi multi ex nobilitate regionis, ut Plociasci, & Scalengi, qui se proavis Scaligeris oriundos praedicabant: aliique multi praetereà, qui ob locorum & regionis peritiam saepè illi exploratorum loco erant: eorumque indicio hostium copias & pabulatores repentinis incursionibus oppressos in vadebat. Fortè per eosdem certior fit manipulum hostium cum aliâ equitum, superato jugo, per declivia collis laxo agmine descendere, mandris mulorum pone sequentibus, & Vercellas, quantum ex longinquo colligere licebat, tendentibus. Eae, ut exitus declaravit, pecuniae Ducis Sabaudiae, magnam vim & supellectilem preciosam gestabant. Simul admonetur ab exploratoribus, spem egregiae victoriae, & ingentis praedae objici, cujus potiundae vim in solà diligentiâ repositam esse. Itaque cum eâ copiâ, quam habebat, magno progressu ad latera collis improvisus pervenit: neque se hosti prius ostendit, quam in planis totum agmen cum impedimentis constitisset. Commisso acriter 2cum equitibus praelio, diu magnâ contentione ad multum diei pugnatum donec duce alae & aliquot aliis interfoctis, reliquis sine caede vivis potitur. Pedites caede equitatus sui perterriti, traditis armis, deditionem faciunt. Itaque ingenti praedâ potitus, impedimenta omnia, & magnum captivorum numerum abduxit, in quibus erat Anna Ducis Sabaudi concubina, mulier egregiā formâ, & Thomas ille Franciscanus, decantatissimus Agyrta, quatuor millibus coronatorum instructus, quae ipse histrionicis concionibus suis, & aliis vernilibus technis in Galliâ per aliquot annos quaesiverat. Annam in arce vici novi pudicè à matronis nobilibus habitam Dux paulò post precio redemit.
Hactenus ejus vita instabilis, & desultoria suit, multis jactata periculis, nullo coalescens otio. Haec autem domus, ut corporis fugam sistere; ita animum vagum atque aestuantem continere valuit: quanquam armorum semper rebellan, affectus non sinebant hominem quiescere, praesertim in iis locis, in quibus propter Gallica bella, nulla dies sine aliquo armorum tentamento transibat, sive hostis excipiendus, sive expeditio in hostem instituenda esset. N•m ex quo ejus virtus tam ducibus Gallicis, quàm nobilitati Ligurum Taurinorum nota esse caepit: ab illis quotidie studiis militaribus provocabatur. Ex eo ipsi etiam Proregi notus, & carus, turmam equitum centum levis armaturae adeptus, excursiones quotidianas summâ cum laude faciebat. Applicarant 1sese illi multi ex nobilitate regionis, ut Plociasci, & Scalengi, qui se proavis Scaligeris oriundos praedicabant: aliique multi praetereà, qui ob locorum & regionis peritiam saepè illi exploratorum loco erant: eorumque indicio hostium copias & pabulatores repentinis incursionibus oppressos in vadebat. Fortè per eosdem certior fit manipulum hostium cum aliâ equitum, superato jugo, per declivia collis laxo agmine descendere, mandris mulorum pone sequentibus, & Vercellas, quantum ex longinquo colligere licebat, tendentibus. Eae, ut exitus declaravit, pecuniae Ducis Sabaudiae, magnam vim & supellectilem preciosam gestabant. Simul admonetur ab exploratoribus, spem egregiae victoriae, & ingentis praedae objici, cujus potiundae vim in solà diligentiâ repositam esse. Itaque cum eâ copiâ, quam habebat, magno progressu ad latera collis improvisus pervenit: neque se hosti prius ostendit, quam in planis totum agmen cum impedimentis constitisset. Commisso acriter 2cum equitibus praelio, diu magnâ contentione ad multum diei pugnatum donec duce alae & aliquot aliis interfoctis, reliquis sine caede vivis potitur. Pedites caede equitatus sui perterriti, traditis armis, deditionem faciunt. Itaque ingenti praedâ potitus, impedimenta omnia, & magnum captivorum numerum abduxit, in quibus erat Anna Ducis Sabaudi concubina, mulier egregiā formâ, & Thomas ille Franciscanus, decantatissimus Agyrta, quatuor millibus coronatorum instructus, quae ipse histrionicis concionibus suis, & aliis vernilibus technis in Galliâ per aliquot annos quaesiverat. Annam in arce vici novi pudicè à matronis nobilibus habitam Dux paulò post precio redemit.
- 1Ducit turmam Scal.
- 2• gna cum Su• jae ducis […].• gna cum Su• iae ducis 〈…〉.