A26815:826
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Thomae non aliâ redemtione opus fuit, quàm illis, quae secùm gestabat, quatuor millibus aureorum, quibus Galerum Cardinalitium redimere constituerat. Sed cum amissos nummos nulla spes recuperandi, aut reparandi, esset; moerore vitam paulò post finivit. Etiam Josepho puero tritissimum inter homines militares tàm in Gallia, quàm in Liguribus Taurinis fuit: Ducem Sabaudiae, post amissum imperium suum, nihil acerbius tulisse, quam lectissimorum equitum suorum caedem, ac pecuniae atque preciosissimae supellectilis jacturam. Idque contigisse notabant, cum Thomas Franciscanus, & Anna concubina capti fuerunt, ducis prorsus ignari.
Victor reversus, nemine de suis desiderator, honoroficè à Prorege laudatus, & postea regi Francisco, qui superatis Alpibus, in Vicum novum Roverorum diverterat, eo nomine plurimum commendatus: ut justa stipendia turmae suae ex regiâ gazâ procederent, impetravit. Extra ordinem enim eam à Prorege obtinuerat, & ex nobilibus voluntariis, amicis suis, ferè supplerat. Quamvis autem aestus quidam militiae armorum amore potius, quàm odio quietis transversum ageret: tamen literarum, quibus prima ejus pueritia sub Maximiliano Caesar exculta fuerat, oblivisci non poterat. Itaque ubicunque à 1militiae laboribus respiratio daretur; quas Bononiae reliquisse videbatur, ad eas furtim dulcedine quadam rapiebatur: quem ardorem accendebat usus & familiaritas medici Taurinensis cujusdam, & Pharmacopolae, rei herbariae peritissimorum: qui ubi eum semel & iterum in montana ad herbarum investigationem deduxissent; accidit, ut eum nihil minus, quàm tale cogitantem alter disputationibus suis, alter peritia [Greek or Hebrew] ad medicinae studium incitarent. Jam Bononiae eos in Aristotle progressus fecerat; ut & magistris ipsis disputando admirationi esset. Itaque conquisitis Taurino Hippocratis, & 2Galeni libris, quos quidem tum nancisci per bellum licuit, adhibito in consilium Aristotle suo; brevi effecit; ut non solùm familiarem suum medicum Taurinensem, quem unicum ad medicinam incentivum habuerat; sed & summos medicos superaret. Oneris militaris solicitudo, & literarum amor eo illum perduxerant: ut cùm utrique functioni pro dignitate satisfacere vellet, noctes diebus, & munia militaria studiis continuando, rationem valetudinis non haberet. Quare annos natus triginta quinque, ex nocturnis laboribus