A26815:875
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quod brutum fulmen, cùm per Christianissimi Regis tutelam, qui eum in fidem suam receperat, evanuisset, nihil aliud eo a••um est, quam quod Grotio vita securior reddita, typographorum eos libros vendentium duplicatum lucrum, & aucta adeo sit legentium curiosiras, ut, defaecatis multorum regentium oculis, eorum auctoritas non tantum publica, sed & in conventu ipsorum Procerum, imo & contra ipsos Foederatos postea valuerit. Mansit ibi per annos undecim, amatus universim, consultusque s•pe à Prioribus regni super rebus maximi momenti. Donec pertaesus vitae nimis otiosae, postquam plus semel ad ministeria publica, non à Serenissimo tantum Daniae Rege Christiano Quarto, sed & à Gustavo Magno vocatus esset: certus sedes mutare, primum in patriam redire constituit, ubi mortuo Mauritio Arausionensium Principe, frater ejus Fredericus Henricus ad gubernaculum Reipublicae ad motus, non mitioris tantùm regiminis, sed & pristinae in administranda Republica libertatis spem dederat, ipsique jam pridem Grotio animi sui affectum per literas testatus erat, credebaturque à non paucis, quaesiturus sibigloriam ex tanti viri tam injustè damnati in integrum restitutione; sed ut plerumque apud animos eorum, qui Principum consiliis praesunt, utilia honestis praevalent, neque deessent qui ipsi ante oculos ponerent, quàm periculosum rebus suis foret, hominem, tam pertinaciter libertatis ac patriae suae amantem, iterum ad Rempublicam admittere, potentiae suae quàm existimationi consulere maluit, & Proceribus super mansion Grotii, in Hollandiam reversi circa finem any M DC XXXII deliberationibus, iis accessit, qui interdicendam illi in patria habitationem opinabantur: ita coactus iterum patriâ suâ excedere illustris exul Hamburgum Hanseaticarum urbium praecipuam see contulit mansitque ibi, captus amoenitate loci, & affluentium undique eruditorum virorum allocutionibus, donec, post multas diversorum Germanici Imperii Principum requisitions honestis modis excusatas, tandem, sed mortuo jam Gustavo Magno, Reginae regnoque Sueciae operam suam sub nomine Consilarii Regis, & ad Christianissimum Galliarum Regem Ludovicum decimum tertium Legati obstrinxit. Sic iterum in Galliam reversus est, non tam 1dignitate legationis, quàm eruditionis & virtutum famâ conspicuus.
quod brutum fulmen, cùm per Christianissimi Regis tutelam, qui eum in fidem suam receperat, evanuisset, nihil aliud eo a••um est, quam quod Grotio vita securior reddita, typographorum eos libros vendentium duplicatum lucrum, & aucta adeo sit legentium curiosiras, ut, defaecatis multorum regentium oculis, eorum auctoritas non tantum publica, sed & in conventu ipsorum Procerum, imo & contra ipsos Foederatos postea valuerit. Mansit ibi per annos undecim, amatus universim, consultusque spe à Prioribus regni super rebus maximi momenti. Donec pertaesus vitae nimis otiosae, postquam plus semel ad ministeria publica, non à Serenissimo tantum Daniae Rege Christiano Quarto, sed & à Gustavo Magno vocatus esset: certus sedes mutare, primum in patriam redire constituit, ubi mortuo Mauritio Arausionensium Principe, frater ejus Fredericus Henricus ad gubernaculum Reipublicae ad motus, non mitioris tantùm regiminis, sed & pristinae in administranda Republica libertatis spem dederat, ipsique jam pridem Grotio animi sui affectum per literas testatus erat, credebaturque à non paucis, quaesiturus sibigloriam ex tanti viri tam injustè damnati in integrum restitutione; sed ut plerumque apud animos eorum, qui Principum consiliis praesunt, utilia honestis praevalent, neque deessent qui ipsi ante oculos ponerent, quàm periculosum rebus suis foret, hominem, tam pertinaciter libertatis ac patriae suae amantem, iterum ad Rempublicam admittere, potentiae suae quàm existimationi consulere maluit, & Proceribus super mansione Grotii, in Hollandiam reversi circa finem anni M DC XXXII deliberationibus, iis accessit, qui interdicendam illi in patria habitationem opinabantur: ita coactus iterum patriâ suâ excedere illustris exul Hamburgum Hanseaticarum urbium praecipuam se contulit mansitque ibi, captus amoenitate loci, & affluentium undique eruditorum virorum allocutionibus, donec, post multas diversorum Germanici Imperii Principum requisitiones honestis modis excusatas, tandem, sed mortuo jam Gustavo Magno, Reginae regnoque Sueciae operam suam sub nomine Consilarii Regis, & ad Christianissimum Galliarum Regem Ludovicum decimum tertium Legati obstrinxit. Sic iterum in Galliam reversus est, non tam