Satan, Psychephonus, Adopylus.
Hoho, quò nune decidi?
Aut ubi sum, aut quò vertam primum? Nunquam minus
Mei compos in vita prorsus fuerim. Ita
Pugnando, cadendo, bile arque insania
Exagitor: neque quid consilii ineam, scio;
⟨p. 16⟩Extorris è coelo eliminor: ubi
Loci nihil est reliquum. Hei malum, heu Michael
Age, fruere quantum libet victoria:
At non tua tamen ô bone, neque tuis
Parta virtutibus. Deus si te juvet
Aliquis, quid mirum adeo? Quòd si monomachia
Mihi cum iis velitandum esset Angelis,
Archangelisque: Cherubicae ac Seraphicae
Unà licet omnes accedant decuriae, hic
Aut si darentur praestò: ut his ego manibus,
Unguibus ac calcibus raperem, rumperem, agerem,
Discerperem, ruerem, prosternerem,
Excerebrarem, elumbarem, funderem,
Truderem, tunderem, exossarem, denique
Insultarem, pellerem, pulsarem, caederem.
Duces primùm ipsos torribus invade rem,
Reliquos dentibus degluberem, postmodum
Corvis darem: quosdam furcis infigerem,
⟨p. 17⟩Exemplis quosque see dignis disperderem.
Oh Psychephonum ac Adopylum video.
Satan, Psychephonus, Adopylus.
HOho, quò nune decidi?
Aut ubi sum, aut quò vertam primum? Nunquam minus
Mei compos in vita prorsus fuerim. Ita
Pugnando, cadendo, bile arque insania
Exagitor: neque quid consilii ineam, scio;
⟨p. 16⟩Extorris è coelo eliminor: ubi
Loci nihil est reliquum. Hei malum, heu Michael
Age, fruere quantum libet victoria:
At non tua tamen ô bone, neque tuis
Parta virtutibus. Deus si te juvet
Aliquis, quid mirum adeo? Quòd si monomachia
Mihi cum iis velitandum esset Angelis,
Archangelisque: Cherubicae ac Seraphicae
Unà licet omnes accedant decuriae, hic
Aut si darentur praestò: ut his ego manibus,
Unguibus ac calcibus raperem, rumperem, agerem,
Discerperem, ruerem, prosternerem,
Excerebrarem, elumbarem, funderem,
Truderem, tunderem, exossarem, denique
Insultarem, pellerem, pulsarem, caederem.
Duces primùm ipsos torribus invad• rem,
Reliquos dentibus degluberem, postmodum
Corvis darem: quosdam furcis infigerem,
⟨p. 17⟩Exemplis quosque se dignis disperderem.
Oh Psychephonum ac Adopylum video.