A40366:175
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus I. Scena III. Ejusdem rationis.
Satan, Psychephonus, Adopylus. Hoho, quò nune decidi? Aut ubi sum, aut quò vertam primum? Nunquam minus Mei compos in vita prorsus fuerim. Ita Pugnando, cadendo, bile arque insania Exagitor: neque quid consilii ineam, scio; ⟨p. 16⟩Extorris è coelo eliminor: ubi Loci nihil est reliquum. Hei malum, heu Michael Age, fruere quantum libet victoria: At non tua tamen ô bone, neque tuis Parta virtutibus. Deus si te juvet Aliquis, quid mirum adeo? Quòd si monomachia Mihi cum iis velitandum esset Angelis, Archangelisque: Cherubicae ac Seraphicae Unà licet omnes accedant decuriae, hic Aut si darentur praestò: ut his ego manibus, Unguibus ac calcibus raperem, rumperem, agerem, Discerperem, ruerem, prosternerem, Excerebrarem, elumbarem, funderem, Truderem, tunderem, exossarem, denique Insultarem, pellerem, pulsarem, caederem. Duces primùm ipsos torribus invade rem, Reliquos dentibus degluberem, postmodum Corvis darem: quosdam furcis infigerem, ⟨p. 17⟩Exemplis quosque see dignis disperderem. Oh Psychephonum ac Adopylum video.
Satan, Psychephonus, Adopylus. HOho, quò nune decidi? Aut ubi sum, aut quò vertam primum? Nunquam minus Mei compos in vita prorsus fuerim. Ita Pugnando, cadendo, bile arque insania Exagitor: neque quid consilii ineam, scio; ⟨p. 16⟩Extorris è coelo eliminor: ubi Loci nihil est reliquum. Hei malum, heu Michael Age, fruere quantum libet victoria: At non tua tamen ô bone, neque tuis Parta virtutibus. Deus si te juvet Aliquis, quid mirum adeo? Quòd si monomachia Mihi cum iis velitandum esset Angelis, Archangelisque: Cherubicae ac Seraphicae Unà licet omnes accedant decuriae, hic Aut si darentur praestò: ut his ego manibus, Unguibus ac calcibus raperem, rumperem, agerem, Discerperem, ruerem, prosternerem, Excerebrarem, elumbarem, funderem, Truderem, tunderem, exossarem, denique Insultarem, pellerem, pulsarem, caederem. Duces primùm ipsos torribus invad rem, Reliquos dentibus degluberem, postmodum Corvis darem: quosdam furcis infigerem,