Anabasius.
1Adsum Anabasius è profundis manibus,
Ad Pornapolim meretricem illam Babel,
Cum missititiis à Plutone literis:
Obvinctus ipse cum sit, haec vicem suo
Cum Diocte Imperii, legatam ut obeat:
Donec Tartareo exolutus carcere,
Annorum post chiliada emergat denuò:
Simul ut renunciem, in Jesum hunc virus, suas
Ac vires omnes evomat: aut si nihil
In hunc modò restat, mortalis quod manus
Valeat, in suos saltem convertat impetum.
In hoc omnem explicet vim, nervosque exerat:
⟨p. 31⟩Hujus amicos nactus quoscunque fuerit,
Spoliet, instet, terra marique persequens:
Quo jure, quaque injuria, resert nihil.
Injuria parva est, hostem qua vindices.
Haec scilicet in mandatis ut dedit herus,
Nunc peragam ordine quo jussit omnia.
Anabasius.
1ADsum Anabasius è profundis manibus,
Ad Pornapolim meretricem illam Babel,
Cum missititiis à Plutone literis:
Obvinctus ipse cum sit, haec vicem suo
Cum Diocte Imperii, legatam ut obeat:
Donec Tartareo exolutus carcere,
Annorum post chiliada emergat denuò:
Simul ut renunciem, in Iesum hunc virus, suas

- 1Act. 13.