A40366:757
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pseud Quid ita?
Anab. Mundus quia diu Jam oculis captus, videre coepit: naribus Diutius nec duci; homines literae ac Linguae passim perpoliunt: fuco nihil Proficitur. Imperio undique tuo oppeditur: Claves vilescere, Bullas concacarier. Fulmen ubique ac diadema triplex temnier: ⟨p. 100⟩Christum ipsum vivere. Corpus monstrum esse, duo quod Alit capita. Pompam, luxum, libidinem, Saevitiam, doctrinam, veneficia, scelera, Fucos, fumos, vitaeque strepitum tragicae, Facilè qui sis arguere: Antichristum esse te 1Denique, constanter credier.
- 1Dimeter.
Pseudam. Quid ais?
Anab. Te Antichristum Pseudamne: esseque Pornapolim hanc, pellicem Babyloniam, die Magis lucescere.