A40366:764
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Anab. Id & responderam. At Contrà illi (ut sunt acutuli) Phy, inquiunt, Fieri haud pote est. Quî dum? Primùm scriptura quòd Sedem hanc obtenebratum iri praenunciat: fateor, ⟨p. 101⟩Id nobis evenisse, haud Turcis• certum est modò, Res quum splendescunt Turcicae indies magis. Dein neque negari possit, quin vulnere Uno haec sit capitali plectenda Bestia: Quae, recuperato ictu, sanescet denuò. Id quod nimis in Triagonesa est gente liquidum: Negatam quae prius, nunc iterum firmat fidem, Nesophili nostri opera. Eóque secunda habent Illum pro bestia, idem quam vates nunciat.
Pornap. Me miseram!
Pseud. Quî putant?
Anab. Vitae ac voci quia Inanimem bestiae reddidit imaginem Suis phrenapatiis, Agni dumb cornua Fingit Lupus, tygride quavis imanior. Remque ita habere, ipsa res (inquiunt) arguit. ⟨p. 102⟩