A54390:39
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CAP. 5.
HActenus de copia verborum; sequitur verborum Dispositio: cujus duae parts, Conjunctio & Oratoria Compositio.
HActenus de copia verborum; sequitur verborum Dispositio: cujus duae partes, Conjunctio & Oratoria Compositio.
Qui germanae eloquentiae studiosus est diligenter observare debet conjunctionum elegantias, eásque seorsim in codicem reponere, ut in similibus imitando, ad usum in scribendo & loquendo expromat▪ Stylus enim nihil est aliud quàm tumida congeries verborum, nisi vocabulum fuerit aptatum & nexum vocabulo per vinculum idoneae conjunctionis juxta priscam consuetudinem Latinorum. Animi mei sententiam exemplis illustrabo.