A54390:52
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cic. Q. Frat. Lib. 1. 2. Haec genera tollantur epistolarum, PRIMUM iniquarum. DEINDE contrariarum, TUM absurdè & inusitatè scriptarum, POSTREMO in aliquem contumeliosarum.
Cicero, Epist▪ Fam. Lib 9 2. Censeo tacendum TANTISPER IBIDEM, DUM defervescat haec gratulatio.
Caesar. Lib. 6. Bell. Gall. Nec PRIUS sunt visi objectis ab ea parte sylvis, quàm castris appropinquarent, USQUE EO UT qui ⟨p. 7⟩sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui non haberent facultatem.
Caesar. Lib. 3. Bell. Gall. LONGE ALIAM esse navigationem in concluso mari ATQUE in vastissimo & apertissimo Oceano.
Hujusmodi conjunctionum in Latinis scriptoribus non exiguus est numerus. Has autem velim conquiri & in scribendo diligenter exprimi. Mirum est enim videre, quemadmodum hae minutissimae linguae Latinae particulae orationem, quae caeteroquin diluta est & humilis, ornaverint.