A57276:66
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quomodo Ecclesia Christi, quae est sponsa Christi, 1edocta est à spiritu sancto per regulam verbi Christi agnoscere verum corpus Christi in caena Dominica, ita & ego libenter agnosco. Agnoscit autem Ecclesia praesentiam Corporis Christi in caena Dominica piis, per gratiam, & spiritualiter, ut saepe jam dixi & per Sacramentalem significationem, non autem per corporalem praesentiam corporis carnis Christi.
- 1Ridley.
Chrysost. Quod est in Calice, Id est quod fluxit de latere 1Christi; sed verus sanguis corporaliter fluxit de latere Christi: Ergo verus naturalis sanguis corporaliter est in Sacramento Altaris.
- 1Curlop.
Quemadmodum panis Sacramentalis & Eucharisticus, 1dicitur Corpus Christi quod pro nobis est traditum; ita sane poculum Domini est sanguis, qui pro nobis effusus est, sive idem qui fluxit de latere Christi: sed panis dicitur Corpus Domini pro nobis traditum, ⟨image 10⟩quia est ejus corporis Sacramentum; Ita Calix, scilicet id quod est in Calice, dicitur sanguis pro nobis effusus, vel id quod fluxit de Latere Christi, quia est ejus sanguinis de Latere Christi effluentis Sacramentum, ab ipso Domino ordinatum in nostrum singulare commodum; hoc est ad alitionem nostram spiritualem, sicut est Baptismus in aqua ad spiritualem regenerationem.