Adoramus nos, fateor, eundem verum Dominum, 1& servatorem mundi quem adoraverunt magi in praesepi. Nos inquam adoramus eundem in mysterio, & in sacramento caenae Dominicae. Sed eum adoramus spirituali libertate, ut ait August. lib. 3. de Doct. Christ. c. 10. non carnali servitute; hoc est non adoramus serviliter signa pro rebus, quod esset, ut ille ait, servilis Infirmitatis, sed mente in caelum elevata illum sursum sedentem qui ab angelis adoratur, eundem nos oculis fidei praesentem secundum gratiam, & spiritualiter in mensa sua assidentem intuemur, & adoramus. Assistit enim semper Christus suis mysteriis, ut habet Augustinus; & divina Majestas, ut ait Cyprianus, nunquam see absentat divinis mysteriis; sed haec assistentia, & praesentia Christi, (quemad modum in Baptismo) tota spiritualis est, & per gratiam, non autem per carnis corporalem substantiam. Ita plane & habetur in mensa Domini legitime, & juxta verbum Dei rite administrata.
Adoramus nos, fateor, eundem verum Dominum, 1& servatorem mundi quem adoraverunt magi in praesepi. Nos inquam adoramus eundem in mysterio, & in sacramento caenae Dominicae. Sed eum adoramus spirituali libertate, ut ait August. lib. 3. de Doct. Christ. c. 10. non carnali servitute; hoc est non adoramus serviliter signa pro rebus, quod esset, ut ille ait, servilis Infirmitatis, sed mente in caelum elevata illum sursum sedentem qui ab angelis adoratur, eundem nos oculis fidei praesentem secundum gratiam, & spiritualiter in mensa sua assidentem intuemur, & adoramus. Assistit enim semper Christus suis mysteriis, ut habet Augustinus; & divina Majestas, ut ait Cyprianus, nunquam se absentat divinis mysteriis; sed haec assistentia, & praesentia Christi, (quemad modum in Baptismo) tota spiritualis est, & per gratiam, non autem per carnis corporalem substantiam. Ita plane & habetur in mensa Domini legitime, & juxta verbum Dei rite administrata.
- 1Ridley.