A57276:80
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Omnes, qui in eadem mensa simul mysteria communicabant, 1bene poterant. Quia & unus est Panis etiam caelestis, cujus hic panis Sacramentalis est mysterium; quem sane eundem omnes spiritualiter participamus.
- 1Ridley.
August. scribitur de David quod ferebatur in manibus 1suis, & de David non invenitur quod ferebat se in manibus suis, de Christo autem invenitur quod ferebat se in manibus suis: sed hoc factum est in ultima caena, quum tradebat corpus suum suis Discipulis in Sacramento Altaris. Ergo in Sacramento Altaris est verum Corpus Christi.
- 1Smith.
Respondit—Quod sciam illum Locum Scripturae 1aliter ab aliis legi secundum veritatem Haebraicam, & aliter exponi; tamen detur tibi Expositio Augustim, & dico quod meae sententiae nihil adversatur; nam Christus ferebat sese in manibus suis dumb sacramentum Corporis sui tradidit Discipulis comedendum.
Respondit—Quod sciam illum Locum Scripturae 1aliter ab aliis legi secundum veritatem Haebraicam, & aliter exponi; tamen detur tibi Expositio Augustim, & dico quod meae sententiae nihil adversatur; nam Christus ferebat sese in manibus suis dum sacramentum Corporis sui tradidit Discipulis comedendum.