A57276:83
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dicit August. ad Literam, non invenitur de Davide, 1& de Christo invenitur. Sed non invenitur, nisi quando instituit Sacramentum Altaris, nisi in ultima ⟨image 11⟩caena. Ergo Christus ad Literam, & non secundum figuram ferebat sese, & ita secundum substantiam, & non secundum figuram, Christi Corpus est in Sacramento Altaris.
- 1Smith.
Concedo dictum esse ab August. quod de Davide non 1invenitur ad Literam quod ferebat sese in manibus suis, & quod de Christo invenitur. Sed verbum illud [ad Literam] non recte refers ad id quod portabatur, debet enim ad eum qui portabat referri - Sentit enim August. quod nusquam legatur in Sacris Literis quod carnalis ipse David, filius Jesse, portabat sese in manibus suis, sed de David spirituali, qui Goliath Diabolum prostravit, hoc est de Christo servatore, Virginis silio, ad literam bene invenitur, quod ipse bene portabat sese in manibus suis; Quodam videlicet modo, nimirum dumb ferebat sui ipsius Sacramentum. - Et verbum [Quodam modo] ipse August. habet, ut quod sentiret palam omnibus manifestaret.
Concedo dictum esse ab August. quod de Davide non 1invenitur ad Literam quod ferebat sese in manibus suis, & quod de Christo invenitur. Sed verbum illud [ad Literam] non recte refers ad id quod portabatur, debet enim ad eum qui portabat referri - Sentit enim August. quod nusquam legatur in Sacris Literis quod carnalis ipse David, filius Jesse, portabat sese in manibus suis, sed de David spirituali, qui Goliath Diabolum prostravit, hoc est de Christo servatore, Virginis silio, ad literam bene invenitur, quod ipse bene portabat sese in manibus suis; Quodam videlicet modo, nimirum dum ferebat sui ipsius Sacramentum. - Et verbum [Quodam modo] ipse August. habet, ut quod sentiret palam omnibus manifestaret.