A57276:85
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hic exorsus est dicere, magno, (ut videbatur) Zelo 1commotus, & pro Paphnutio sese haberi à me postulavit; atque ut ad Ecclesiam redirem vehementer orabat. Ego sane in Initio, quia hominem non cognovi, arbitrabar fuisse seniculum qui habebat Zelum Dei, licet non secundum scientiam, & illi cum omni Mansuetudine & reverentia respondere caepi; sed visus sum mihi postea sentire sub ovina pelle delitescere vulpinam Calliditatem. Argumentum ejus quod magno tandem molimine in medium protulit, hoc erat—Concilium, inquit, Lateranense, quod universalem repraesentabat Ecclesiam, in quo Concilio congregati erant Episcopi numero 2300, Metropolitani septuaginta, & reliquorum Ingens multitudo, decrevit quod Panis & Vinum Virtute verbi Divini Transubstantiantur in Corpus & Sanguinem Domini. Ergo quisquis contradixerit non potest esse Filius Ecclesiae, sed Haereticus.
- 1D. Tre•••m.
Observande Domine! Audivi quae citasti ex Lateranensi 1Concilio, & memini fuisse Episcoporum, & Metropolitanorum, uti dixisti, magnam multitudinem, sed non ostendisti quot fuerunt in illo Concilio Fratres, Priors Conventuales; fuerunt enim 800. Tunc quidam è Scribis-Quid, inquit ille mihi? Vis tu negare Authoritatem illius Concilii propter multitudinem illorum Priorum? Nequaquam, inquam ego, adeo ob eam causam quam quod doctrina illius Concilii non congruit cum verbo dei, idque ex Actisillius Concilii, quod habitum est sub Innocentio tertio; Viro, si Historiis credendum est, & Ecclesiae Christi, & Reipublicae Christianae nocentissimo. Hic quidam clamabat Scribite! Scribite! Ego vicissim succinebam, Scribite, & rescribite!
Observande Domine! Audivi quae citasti ex Lateranensi 1Concilio, & memini fuisse Episcoporum, & Metropolitanorum, uti dixisti, magnam multitudinem, sed non ostendisti quot fuerunt in illo Concilio Fratres, Priores Conventuales; fuerunt enim 800. Tunc quidam è Scribis-Quid, inquit ille mihi? Vis tu negare Authoritatem illius Concilii propter multitudinem illorum Priorum? Nequaquam, inquam ego, adeo ob eam causam quam quod doctrina illius Concilii non congruit cum verbo dei, idque ex Actisillius Concilii, quod habitum est sub Innocentio tertio; Viro, si Historiis credendum est, & Ecclesiae Christi, & Reipublicae Christianae nocentissimo. Hic quidam clamabat Scribite! Scribite! Ego vicissim succinebam, Scribite, & rescribite!