Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
¶The Sentence.
AN. dom. millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto, die verò .xiij. mensis Julij apud Ecclesiam divi Petri in portu maris insula promotor. per nos Dominum Decanum inquisitio facta fuit de fide Catholica, & super Sacramenta Ecclesiastica, videlicet super Sacramentum Baptismi, confirmationis, poenitentiae, ordinis Matrimonij Eucharistiae, & extremae unctionis, nec non super ceremonias Ecclesiae, ac de veneratione & honoratione beatae Mariae & sanctorum, de Missa & eius efficacia, & de ceremonijs Ecclesiae, videlicet Katherinae Cawches, eiusdemque duarum filiarum Guilleminae & Parotinae nuncupatarum, & harum tam coniunctim quam separatim & via juris. Et quamuis pluries ad veniam petendam, & ad delicta sua cognoscenda *hortavimus & inuitavimus, quae quidem praedicta omnino negaverunt & negant, quod locutae fuerunt aliquod verbum inane, inhonestum, ociosum, & vanum contra fidem catholicam, Sacramenta Ecclesiae, & alias ceremonias Ecclesiae. Quapròpter auditis negationibus praedictarum, & attestatíonibus & depositionibus testium per nos visis, consideratis, & been ponderatis, & per opinions Curatorum & Vicariorum ibidem assistentium super easdem Katherinam & Parotinam, nec non & Guilleminam crimine hereticas inuenimus & reputamus. Quapropter coram vobis Domino Balivo omnino remittimus ut antea remissimus. Thomas le Coll de mandato, John Ales, Guillielmus Panquet, Petrus Tardise, & Johannes Manatiell.
AN. dom. millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto, die verò .xiij. mensis Iulij apud Ecclesiam diui Petri in portu maris insula promotor. per nos Dominum Decanum inquisitio facta fuit de fide Catholica, & super Sacramenta Ecclesiastica, videlicet super Sacramentum Baptismi, confirmationis, poenitentiae, ordinis Matrimonij Eucharistiae, & extremae vnctionis, nec non super ceremonias Ecclesiae, ac de veneratione & honoratione beatae Mariae & sanctorum, de Missa & eius efficacia, & de ceremonijs Ecclesiae, videlicet Katherinae Cawches, eiusdemque duarum filiarum Guilleminae & Parotinae nuncupatarum, & harum tam coniunctim quam separatim & via iuris. Et quamuis pluries ad veniam petendam, & ad delicta sua cognoscenda *