A01129:117
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atqui olim in iisdem nobiscum castris versabamini, 1inquient, undè nunc resiliistis, atque à nobis discessistis Sanè quidem, atque vos ipsi aliquando ⟨p. 52⟩cum Christo, cum apostolis, cum piis maioribus piè recteque sensistis: cur his repudiatis, alii nunc facti estis? Quòd si vobis licere id vultis, èrecto religionis cursu, quem olim tenebatis, in scopulos istos & syrtes errorum deferri: curnobis non petinde licebit, […] erroribus, in viam salutis, post diuturnas tenebras tandem patefactam, nos revocare? Nunc verò utrum aequius sit, vos in viam redire, an nos male vobiscum curer, ipsi vobiscum deliberate. Nobis aliud agere, aut aliter atqueiam agimus, nulla ratione licet: quum nihil hîc agamus, cuius non gravissimam nobis necessitatem scripturae […] autoritas, & Christiveritas. Fuimus aliquandovobilcum: […], eadem nimirum errorum […]. Quid […]? An siolim erravimus […], […] idcircò 2non emendabimut? […] Moses olim in familia suit Pharaonis, Abrahamus in Chaldea, Lothus in Sodoma, Hebraei in Aegypto, Daniel & prophetae in Babylone, Christus cum […], Paulus cum […], Petrus inter piscatores, Augustinus inter Manichaeos. […] non omnis igitur, neque omnium, neque ab omni hominū societate, […] culpanda est. Quanquam nos hominum nullorum 3societatem, qui modo Christiani sunt, respuimus, neque ab ecclesia visibili […]: verùm quum haec ipsa ecclesia duo complectitur hominum genera. Ex quibus altera pars eorum est, qui […] atque administrandi ⟨image 56⟩personam sustinent: […] pars reliquae multitudinis existat: nos in pseudoctoribus nonnullis, dogmata quaedam & assertions taxamus, à quibus necessariò recedimus, ita tamen ut ab ecclesia visibili, in qua cum ipsis coalescimus, nullam faciamus discessionem, imò cum ipsis etiam aduetsariis in iisdem plerumque urbibus, saepeque in iisdem tectis, Christianam agitamus consuetudinem. Etsi ab erroribus quorundam dissentimus, ipsis tamen hominibus non nisi optimè & volumus & cupimus: potiusque eiecti ab illis quàm ipsos deserimus: magisque vi atque pro scriptio ne illorum, quàm sponte nostra abire cogimur. Unde si propriis rem explicare vocabulis volumus, non tam à nobis discessio, quàm dissensio ab illis esse facta videatur.