Denique ut paulò adhuc longius progrediar, fatearque quod verum est, nihil esse in rebus humanis, claritiate virtutis splendidius, nihil excellentius, ideoque praeclarum eos navare operam, qui optimarum legum institutis, vitaeque praeceptis, merits hominum imbuunt, atque à vitiis ad virtutis studium traducunt: quumque id concedam, in omni hominum societate, cum primis esse necessarium: tamen illud ab istis quaero, in tota hac vitae fragilitate, quae nulla lege, nullis praeceptis expugnari prorsus poterit, quid his studiis nostris & laboribus, quantumlibet sanctis, consequemur apud Deum? Plurimum inquies: Et gratum Deo obsequium, & proximo necessarium praestamus officium, neque solū nobis ipsis, sed & reipublicae decus, magnamque saepè incolumitatem, & defensionē apud Dominum, omnium piorum actionum fidelissimum remuneratorem, impetramus, juxta clarissimum illud [Greek or Hebrew] testimonium. Etenim seruus 1tuus custodit ea, & in custodiendis illis retributio multa. Sit hoc ita sanè. Verum enimuerò, quū haec ipsa retributio praemiaque virtutum nostrarum ultra vitae huius metas definitas, haud ulterius se porrigant, tum illud certè constat, quando universa haec simul congessimus sanctissimorum etiam hominum opera, factaque quantumuis eximia, tamen, ut ad caput nunc rei perueniamus, haec omnia simul aggesta in unam molem officia, ac merita nostra, ad promerendam vitae sempiternae cum Deo, sanctisque angelis, immortalitatem, ⟨p. 61⟩ad carnis obtinendam resurrectionē, ad extinguendam vim mortis & Satanae, ad naturae peccatricis expiationem: ad gloriam illam futuri regni nunquam desituri consequendam. Ad haec, inquam, tot tantaque perennis felicitatis bona, tam supra omnem naturam nostram, atque spem etiam infinita, ac incredibilia, haud quicquā omninò adiumenti conferunt.
Denique vt paulò adhuc longius progrediar, fatearque quod verum est, nihil esse in rebus humanis, claritiate virtutis splendidius, nihil excellentius, ideoque praeclarum eos nauare operam, qui optimarum legum institutis, vitaeque praeceptis, mentes hominum imbuunt, atque à vitiis ad virtutis studium traducunt: quumque id concedam, in omni hominum societate, cum primis esse necessarium: tamen illud ab istis quaero, in tota hac vitae fragilitate, quae nulla lege, nullis praeceptis expugnari prorsus poterit, quid his studiis nostris & laboribus, quantumlibet sanctis, consequemur apud Deum? Plurimum inquies: Et gratum Deo obsequium, & proximo necessarium praestamus officium, neque solū nobis ipsis, sed & reipublicae decus, magnamque saepè incolumitatem, & defensionē apud Dominum, omnium piorum actionum fidelissimum remuneratorem, impetramus, iuxta clarissimum illud 〈non-Latin alphabet〉 testimonium. Etenim seruus 1tuus custodit ea, & in custodiendis illis retributio multa. Sit hoc ita sanè. Verum enimuerò, quū haec ipsa retributio praemiaque virtutum nostrarum vltra vitae huius metas definitas, haud vlterius se porrigant, tum illud certè constat, quando vniuersa haec simul congessimus sanctissimorum etiam hominum opera, factaque quantumuis eximia, tamen, vt ad caput nunc rei perueniamus, haec omnia simul aggesta in vnam molem officia, ac merita nostra, ad promerendam vitae sempiternae cum Deo, sanctisque angelis, immortalitatem, ⟨p. 61⟩ad carnis obtinendam resurrectionē, ad extinguendam vim mortis & Satanae, ad naturae peccatricis expiationem: ad gloriam illam futuri regni nunquam desituri consequēdam. Ad haec, inquam, tot tantaque perennis felicitatis bona, tam supra omnem naturam nostram, atque spem etiam infinita, ac incredibilia, haud quicquā omninò adiumenti conferunt.
- 1Psalm. 19.