A01129:151
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Clamat Christus. Qui credit in me habet vitā 1aeternam. Clamant pontificij, non aliam esse in coelum viam, nisi quae est sanctis actionibus & excellenti vitae integritate munita. Clamat Paulus: Ipse est justitia nostra: justos innuens este, quotquot Christi sunt. Reclamant isti, justosnos existere, non ea ratione, qua Christi sumus, sed qua justi sumus. Quanquam neque id ipsi fortassis denegabunt, Christum justitiam esse nostram: at quo modo nos justificat ille, non agnoscunt. Ille fide, isti operibus: Gratis ille, isti non nisi charitatis 2conditione: Ille quum perinde nos sanat, ut serpens olim vulneratos, quod solo intuitu peragebatur, 3hoc isti in Christo nullo modo ferunt.
Clamat Christus. Qui credit in me habet vitā 1aeternam. Clamant pontificij, non aliam esse in coelum viam, nisi quae est sanctis actionibus & excellenti vitae integritate munita. Clamat Paulus: Ipse est iustitia nostra: iustos innuens este, quotquot Christi sunt. Reclamant isti, iustosnos existere, non ea ratione, qua Christi sumus, sed qua iusti sumus. Quanquam neque id ipsi fortassis denegabunt, Christum iustitiam esse nostram: at quo modo nos iustificat ille, non agnoscūt. Ille fide, isti operibus: Gratis ille, isti non nisi charitatis 2conditione: Ille quum perinde nos sanat, vt serpens olim vulneratos, quod solo intuitu peragebatur, 3hoc isti in Christo nullo modo ferūt.
- 1Osor in […]. ad Reginam Angl.Osor in 〈…〉. ad Reginam Angl.
- 2Justitia per fidem.Iustitia per fidem.