A01129:164
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae autem vis illa sit & efficacia mortis Dominicae, in pascendis, refocillandisque mentibus nostris, qui scire velit, nusquam facilius, quàm 1ex hoc ipso sacramento addiscere licebit, si singula 2exploret accuratè. Venis siquidem ad coenam Domini, in qua vides primùm quid ille manibus acceperit: Accepit Jesus panem, moxque peractis gratijs, acceptum diffregit: Cur ita verò frangere voluit? Nempè ut distribueret. Quibus autem distribuit? non uni scilicet integrum ⟨image 75⟩sed in singulos singulas partitus est portiones. At in quem finem distribuebat, ut seruarent manibus, aut thecis reponerent? Minimè verò, sed ut manducarent, biberentque singuli. Quid, orené externo, an non? haud dubiū id quidem. Quod quum ita sit per se confessum, vel ea res satis documento fuerit: *non corporis, sed panis substantiam externam fuisse, quum alioqui corporis humani natura humano pastui nullo modo conueniat, reclamante non solùm natura ipsa, sed dei etiam lege quàm maximè resistente.
Quae autem vis illa sit & efficacia mortis Dominicae, in pascendis, refocillandisque mentibus nostris, qui scire velit, nusquam facilius, quàm 1ex hoc ipso sacramēto addiscere licebit, si singula 2exploret accuratè. Venis siquidem ad coenam Domini, in qua vides primùm quid ille manibus acceperit: Accepit Iesus panem, moxque peractis gratijs, acceptum diffregit: Cur ita verò frangere voluit? Nempè vt distribueret. Quibus autem distribuit? non vni scilicet integrum ⟨image 75⟩sed in singulos singulas partitus est portiones. At in quem finem distribuebat, vt seruarent manibus, aut thecis reponerent? Minimè verò, sed vt manducarent, biberentque singuli. Quid, orené externo, an nō? haud dubiū id quidem. Quod quum ita sit per se confessum, vel ea res satis documento fuerit: