A01129:190
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Audîstis ex intima Lombardi Theologiaconsutas 1ratiunculas: superest deinceps, ut […] excutiamus, Ac primum, quod de […] merito disputat, haud equidem abnuerim, in his quae fidei sunt, nihil habere rationis humanae captum, quod agat. Versatur enim fidei laus in 2ijs propriè, quae non videntur, sive quae praeterita in scripturis cognovimus, sive quae futura promittuntur. Praeterea neque displicet mihi tritum non 3minus, quā verū, Gregorij axioma, qui de januis clausis ingrediente Domino disserens, fidē negat ⟨p. 83⟩habere meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Verissimum enim fatemur & credimus, quod scriptura de foribus occlusis & de ingressu Domini consignavit. Sed ubi scriptura uno vel verbo significavit de pane abiecto, de essentiali Christi praesentia sub vacuis formis, de 4transubstantiatis elementis? Beati, inquit ille, qui non viderunt & crediderunt, fateor. Sed non omnia quae non videntur, ilico credenda sunt. Neque nos humanae rationis captum ideò non repudiamus, quia fictionibus quibuscunque non assentimur. Quaecumque certo Dei verbo praecipiuntur, his & credimus libenter, omnemquevim rationis humanae promptissima fide submittimus. Sed quis id unquam jussit credere, quod vos de 5transubstantiationis vanissimo commento, […] qua tandē verbi autoritate, vel scriptū vel significatum docebitis, ut ex pane perfonam filij Dei nobis ad adorandum & vescendum confectam, & sinon videamus adoremus tamē? Habeat itaque fides meritum suum, in ijs quae verè credenda sunt, quaefirma expressaque verbi autoritate constant. Quae verò non constant, quae nusquam sunt, nec à Deo sunt unquam instituta, sed futili humanae imaginationis vanitate somniata, ea credere non fidei est, sed dementiae, nec meritum ullum habet, sed flagitium.
Audîstis ex intima Lombardi Theologiaconsutas 1