A26815:1929
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si quidquam in hac debilitate vires nobis posset addere, à Zelo Religionis expectandum foret, qui Patrum nostrorum tempore nos sustinuit, quando minus etiam virium, plus virtutis habebamus. Sed zelum istum in hac causa frigere comperistis. Nam nostrorum plurimi opinantur hoc quodcunque est mali, salva conscientia vitari potuisse. Proculdubio nos discordia laborabimus quoties de civilibus causis lis erit & non unice de causa Evangelii.
Contra objicitur inimicos nostros exitium nostrum meditari; Eos cuneculis ⟨p. 715⟩sensum rem gerere. Melius esse initiis resistere quam expectare dum res minus sit integra. Sane amens fuerit qui de eorum odio dubitaverit. Tamen dum damna nostra recognosco circa Lectoram Privasium & Benearnenses, invenio nosmet magna ex parte malum nobis accersivisse. Nec mirum est inimicos nostros eo operam suam non adhibuisse ut erroribus nostris mederentur; quodque eos & qui semet perdebant ut funditus perirent adjuverunt. At non ideo oportet nos id quod nobis restat sponte perdere; domum nostram incendere quia inimici eam incendere statuerunt, & ad damna privata resarcienda iis remediis uti quae non solum nequicquam iis profutura sunt, sed etiam Reipublicae certissimum exitium allatura. Deus qui toties consilia ad nostram perniciem instituta divertit, nec potestatem suam perdidit nec mutavit voluntatem. Deum semper eundem experiemur, ejus opem, expectare velimus, non prae impatientia praecipites acti, ut nosmet ipsos perdamus, aut animum circa impossibilia obfirmemus.
Id vos certissimum tenet. Quanquam inimici nostri nobis exitium meditantur, id nunquam Religionis causa infer palam profitebuntur. Aliam causam aliquam magis speciosam habebunt aut invenient aut comminiscentur; quam ne nos ipsis praebeamus summa opera nobis est cavendum. Si in obsequio quod subditi supremo magistrarui debent nosmet sedulo contineamus, fiet ut dum nos inimici sub obtentu perduellionis inimici frustra perdere sperant, Deus ipsis alia exhibebit negotia, nobisque occasionem ministrabit nosmet utiles regno subditos approbandi, Regique in memoriam revocabit insignia nostra erga Henricum gloriosae memoriae parentem suum officia. Sin autem tam grave est nostrum infortunium, ut dum quieti & morigeri sumus, calumniis adversariorum opprimamur, testes Deum & homines innocentiae nostrae & erga patriae nostrae pacem studii habebimus.