A26815:1942
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Advocatus igitur fuit Molinaeus qui Dei & Regis defensionem susciperet, & ut otium tanto operi necessarium haberet, à Rege invitatus iterum in Angliam transiit.
A Rege summa cum benevolentia exceptus, operi ad quod accersitus fuerat see totum applicuit; Bibliotheca Regia usus, quam Doctissimus Patricius Junius ei aperiebat, ad omnes ejus usus promptissimus.
A Rege summa cum benevolentia exceptus, operi ad quod accersitus fuerat se totum applicuit; Bibliotheca Regia usus, quam Doctissimus Patricius Junius ei aperiebat, ad omnes ejus usus promptissimus.
Optimus Rex adversorum Molinaei misertus Hospitio quod Sabaudiae nomen praefert cum praefecit, munus apprime opimum & Rege donante dignum. Jam sigilla parabantur quum Regii Sacellani Scoti Regi supplicaverunt ut Hospitium cum esset Aulae vicinum Regiis Sacellanis tribueretur; Molinaeo Rectoriam quandam sine Cura Rex daret quam ipsi affirmabant non minoris esse quam Hospitium proventus. Rex hac ratione inductus Hospitium Balcumquello dedit, Rectoriam autem Molinaeus accipere noluit, utpote & dante & accipiente minorem; mox tamen filio suo Dunkerkeo carcere & Jesuitarum manibus per Dei insigne miraculum elapso eam Rectoriam à Rege obtinuit.