A26815:219
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:219
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PER id tempus divinarum revelationum particeps factus, ingruentes & Italiae & aliis regionibus calamitates ad futurae renovationem Ecclesiae praevidit, quamquam non adeo tunc ea extra dubitationem illi paterent, ut omnis ei ambigendi occasio praeriperetur: quod evenit si prophetiae lumen citra velamen humanae ratiocinationis effulgeat, Etenim adventitio lumine divino partim collustrabatur, & ex parte alia caligabat humano, sed duce ratione in eam inclinabat partem, in quam divina quoque visa inducebant. Existere namque sibi videbatur divinae justitiae majestatem, ut de scelestis hominibus, de iis potissimum qui praesunt, pravoque subjectos exemplo populos corrumpunt, atroces poenae sumerentur, cùm perditum humanum genus, divina patientia tot seculis abuteretur, pariterque essent Asiae & Africae populi multis erroribus & ignorantiae tenebris circumvoluti: summae item providentiae ordinem id poscere dubio procul arbitrabatur; si quidem ab ipso rerum primordio & conditi orbis incunabulis, mira quaedam & imperscrutabilis divinorum judiciorum series innotuit, ut simul & amabilis clementia & justitia tremenda perspectae sint. Sic & humani generis parentem nec ad inferos trusum, nec poena etiam immunem fuisse. Sic in libidinis commune crimen, quo terra omnis infecta fuerat, non statim animadversum, sed universali ⟨p. 113⟩posteà cataclysmo vindicatum. Sic Pharaonis Aegyptii regis impieta• non continuò ad internecionem ducta, sed undis demum rubri maris absorpta. Sic nesarii puerorum amores, quibus quinque urbes illae penitus tabefactae fuerant, non ex ipso initio suppliciis affecti, sed igne posteà & sulphur deleti. Haud aliter infecto orbi nostris temporibus eventurum rebatur, ubi & virtutes omnes pessum iverant, & scelera universa rerum potiebantur: videbaturque verosimile, ut eorum tandem Deus misereretur, qui tenebris affecti verae lumen religionis ignorabant; hi verò qui relicta luce sese barathro volentes immergerent, excitarentur sic ut vel clementiae participes fierent, si modo virtutes, abactis vitiis, amplecti vellent; aut justitiae tribunal subirent, si obstinatiùs sordescerent in scelere, exemploque forent caeteris pravorum vindictae facinorum. Consentaneum quippe videbatur suam ut Ecclesiam Deus eodem perpendiculo, quo semper usus fuerat, metiretur, & obliquos ejus parietes revocaret ad lineam, monitis primùm, deinde flagellis pro scelerum varietate diversis.
PER id tempus divinarum revelationum particeps factus, ingruentes & Italiae & aliis regionibus calamitates ad futurae renovationem Ecclesiae praevidit, quamquam non adeo tunc ea extra dubitationem illi paterent, ut omnis ei ambigendi occasio praeriperetur: quod evenit si prophetiae lumen citra velamen humanae ratiocinationis effulgeat, Etenim adventitio lumine divino partim collustrabatur, & ex parte alia caligabat humano, sed duce ratione in eam inclinabat partem, in quam divina quoque visa inducebant. Existere namque sibi videbatur divinae justitiae majestatem, ut de scelestis hominibus, de iis potissimum qui praesunt, pravoque subjectos exemplo populos corrumpunt, atroces poenae sumerentur, cùm perditum humanum genus, divina patientia tot seculis abuteretur, pariterque essent Asiae & Africae populi multis erroribus & ignorantiae tenebris circumvoluti: summae item providentiae ordinem id poscere dubio procul arbitrabatur; si quidem ab ipso rerum primordio & conditi orbis incunabulis, mira quaedam & imperscrutabilis divinorum judiciorum series innotuit, ut simul & amabilis clementia & justitia tremenda perspectae sint. Sic & humani generis parentem nec ad inferos trusum, nec poena etiam immunem fuisse. Sic in libidinis commune crimen, quo terra omnis infecta fuerat, non statim animadversum, sed universali ⟨p. 113⟩posteà cataclysmo vindicatum. Sic Pharaonis Aegyptii regis impieta• non continuò ad internecionem ducta, sed undis demum rubri maris absorpta. Sic nesarii puerorum amores, quibus quinque urbes illae penitus tabefactae fuerant, non ex ipso initio suppliciis affecti, sed igne posteà & sulphure deleti. Haud aliter infecto orbi nostris temporibus eventurum rebatur, ubi & virtutes omnes pessum iverant, & scelera universa rerum potiebantur: videbaturque verosimile, ut eorum tandem Deus misereretur, qui tenebris affecti verae lumen religionis ignorabant; hi verò qui relicta luce sese barathro volentes immergerent, excitarentur sic ut vel clementiae participes fierent, si modo virtutes, abactis vitiis, amplecti vellent; aut justitiae tribunal subirent, si obstinatiùs sordescerent in scelere, exemploque forent caeteris pravorum vindictae facinorum. Consentaneum quippe videbatur suam ut Ecclesiam Deus eodem perpendiculo, quo semper usus fuerat, metiretur, & obliquos ejus parietes revocaret ad lineam, monitis primùm, deinde flagellis pro scelerum varietate diversis.
Pontifices summo astu & dolo, necnon simoniacâ perfidiâ supremum aucupari sacerdotium dicebantur palam, sic ut nec quisquam id ferè revocaret in dubium. Mox adepti solium, scortis & cynaedis eos, auroque coacervando vacare, fama publica circumferebat, atque ad eorum exemplum qui suberant Cardinales & Episcopi sese instituere. Nullus in eis vel modicus Dei cultus, iis eadem vivendi ratio, nullaque religio. Quin etiam ferebatur eorum aliquos Deum non colere, & in fidei nostrae contemptum & contumeliam pleraque spargere: sed & plures eorum qui religiosae addicti vitae, ab institutis se laxioribus secreverant, & traditas regulas profitebantur, unde & sibi cognomen usurpaverant, ad hypocrisim dilabebantur. Proinde fervorem illum Christianis debitum non modò in universum tepuisse judicabant hi, qui Deum in spiritu & veritate colunt, sed torpuisse penitus & friguisse. Ad haec Principes tyrannicam vim publicè exercebant, & qui vexabantur, nihilominus rapinis, stupris, sacrilegiis, concussionibus, adulationibus inserviebant, ut illud sacrum repeti posset, non esse, videlicet, qui faceret bonum usque ad unum. Tantis itaque de causis, propter propheticum etiam spititum quo afflabatur, nonnihilde imminent clade pronuntiare coepit, quanquam sacrarum literarum involucris tegebat arcana, ut impuros homines à perception mysteriorum arceret, veritus ne sanctum canibus traderetur, simul ne visis adhuc ambiguis deluderetur. Hanc ob causam saepissime Deo preces fundere, & jejuniis corpus macerare, & flagellis atterere, & alios ad id officii cohortari studuit: quo tandem haec divinae clementiae munere extra dubitationem lucideque innotescerent sibi quae prius ambiguè & subobscurè monstrabantur. Oranti igitur ipsi & divinas lauds in Ecclesia persolventi, dumb in divinae bonitatis contemplatione absorptus esset, isque praesertim versiculus caneretur, Bonus es tu, & in bonitate tua doce me justifications tuas: fugatae à sensu & intellectu omnes tenebrae sunt, & suborta lux, quae dubitationem omnem de futuris quae praeviderat eventis expulit. Mihi enim hoc privatim narravit, publicè autem saepenumero dixit, quaecumque de futuris praedixerat, non secus (ipsa luce divinitus infusa) vera see comperisse, ac quilibet compos mentis partem omnem suo tanto minorem esse novit, & de re qualibet aut affirmationem aut negationem veram esse oportere.
Pontifices summo astu & dolo, necnon simoniacâ perfidiâ supremum aucupari sacerdotium dicebantur palam, sic ut nec quisquam id ferè revocaret in dubium. Mox adepti solium, scortis & cynaedis eos, auroque coacervando vacare, fama publica circumferebat, atque ad eorum exemplum qui suberant Cardinales & Episcopi sese instituere. Nullus in eis vel modicus Dei cultus, iis eadem vivendi ratio, nullaque religio. Quin etiam ferebatur eorum aliquos Deum non colere, & in fidei nostrae contemptum & contumeliam pleraque spargere: sed & plures eorum qui religiosae addicti vitae, ab institutis se laxioribus secreverant, & traditas regulas profitebantur, unde & sibi cognomen usurpaverant, ad hypocrisim dilabebantur. Proinde fervorem illum Christianis debitum non modò in universum tepuisse judicabant hi, qui Deum in spiritu & veritate colunt, sed torpuisse penitus & friguisse. Ad haec Principes tyrannicam vim publicè exercebant, & qui vexabantur, nihilominus rapinis, stupris, sacrilegiis, concussionibus, adulationibus inserviebant, ut illud sacrum repeti posset, non esse, videlicet, qui faceret bonum usque ad unum. Tantis itaque de causis, propter propheticum etiam spititum quo afflabatur, nonnihilde imminente clade pronuntiare coepit, quanquam sacrarum literarum involucris tegebat arcana, ut impuros homines à perceptione mysteriorum arceret, veritus ne sanctum canibus traderetur, simul ne visis adhuc ambiguis deluderetur. Hanc ob causam saepissime Deo preces fundere, & jejuniis corpus macerare, & flagellis atterere, & alios ad id officii cohortari studuit: quo tandem haec divinae clementiae munere extra dubitationem lucideque innotescerent sibi quae prius ambiguè & subobscurè monstrabantur. Oranti igitur ipsi & divinas laudes in Ecclesia persolventi, dum in divinae bonitatis contemplatione absorptus esset, isque praesertim versiculus caneretur, Bonus es tu, & in bonitate tua doce me justificationes tuas: fugatae à sensu & intellectu omnes tenebrae sunt, & suborta lux, quae dubitationem omnem de futuris quae praeviderat eventis expulit. Mihi enim hoc privatim narravit, publicè autem saepenumero dixit, quaecumque de futuris praedixerat, non secus (ipsa luce divinitus infusa) vera se comperisse, ac quilibet compos mentis partem omnem suo tanto minorem esse novit, & de re qualibet aut affirmationem aut negationem veram esse oportere.
Proinde coepit confidentiùs praedicere futuras clades, & eis veluti quibusdam adminiculis, collabentem & tanquam intermortuum pessimis moribus Christianum orbem instaurandum.
POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersitus, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicatorum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesimum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter exponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra corticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas daret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito prophetici tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scommata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò saeculis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theologique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm authoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovandam sive reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apostolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & risus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi publicè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas expertus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando penitùs cessare statuerit, alioque animum converter pavore quodam humano consternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju• gandis solum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pontificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII.
POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersitus, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicatorum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesimum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter exponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra corticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas daret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito prophetici tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scommata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò saeculis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theologique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm authoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovandam siue reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apostolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & risus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi publicè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas expertus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando penitùs cessare statuerit, alioque animum convertere pavore quodam humano consternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju gandis solum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pontificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII.
Gallorum Regis in Italiam adventus, qui jam accelerare ferebatur ad expugnandum Apuliae regnum, & pari voce asseverata Mediceae familiae calamitas & ejus potissimum capitis Laurentii. Is cùm eo tempore in republica Florentina princeps esset, & haberetur, sic ut ferè omnia ad ejus nutum agerentur, quamquam ⟨p. 115⟩sub specie civilis instituti, audissetque Hieronymum apertiùs in tyrannicos usus invehi, eum ut sibi conciliaret multis tentavit; quod ubi frustra cessisse comprehendisset, quinque urbis cives magnae authoritatis ad eum destinavit, monitos, uti ex sese Hieronymo suaderent, ex re esse & Religionis & reipublicae Florentinae, ut aliorum more concionaretur, hoc est, in universum, & à futuris rebus praenuntiandis abstineret, nec aggrederetur particulatim res non admodum necessarias.
Hos viros ad se venientes Hieronymus priùs benignè reprehendit, asseverans non, uti dicebant ipsi, proprio, sed Laurentii Medices instinctu locutos. Deinde ejus nomine Laurentium monendum adjecit, ut erratorum poeniteret, quoniam ipsi, ejusque domui calamitas divinitùs imminebat. Tres alios misisse audivi, non jam opertis, sed apertis Laurentii nomine verbis locuturos, quibus palam respondit, see Florentiae manere, Laurentium autem ex ea discedere oportere. Cujus rei memor Laurentius, cùm aeger non multò post temporis jaceret, & proximus morti fieret, Hieronymum vocari jussit, virum scilicet intrepidum, & quem nec blanditiis nec ullis artibus à veritate flecti posse comperisset. Quem accersitum (praestò enim affuerat) comiter allocutus rogavit, ut Christiano more peccata ipsius audire vellet, cui facturum se quod peteret annuit, si antequam noxas contractas confiteretur, tria praestaret. Primùm fidem habeas oportet, inquit, Laurenti: Adest, inquit, Pater. Secundum, restituas opus est, si quae injustè ablata sunt. Tum ille cogitabundus aliquantulum repressit verba, mox ait, hoc dubio procul efficiam Pater, aut haeredibus efficiendum meis relinquam, si ipse non possim. Tertium adjecit, Libertatem Patriae restitue, ut in statu pristino Florentina Respublica collocetur. Quibus verbis cùm nullum responsum dedisset, paulò post discessit Hieronymus, nec multó pòst Laurentius excessit è vita.
Hos viros ad se venientes Hieronymus priùs benignè reprehendit, asseverans non, uti dicebant ipsi, proprio, sed Laurentii Medices instinctu locutos. Deinde ejus nomine Laurentium monendum adjecit, ut erratorum poeniteret, quoniam ipsi, ejusque domui calamitas divinitùs imminebat. Tres alios misisse audivi, non jam opertis, sed apertis Laurentii nomine verbis locuturos, quibus palam respondit, se Florentiae manere, Laurentium autem ex ea discedere oportere. Cujus rei memor Laurentius, cùm aeger non multò post temporis jaceret, & proximus morti fieret, Hieronymum vocari jussit, virum scilicet intrepidum, & quem nec blanditiis nec ullis artibus à veritate flecti posse comperisset. Quem accersitum (praestò enim affuerat) comiter allocutus rogavit, ut Christiano more peccata ipsius audire vellet, cui facturum se quod peteret annuit, si antequam noxas contractas confiteretur, tria praestaret. Primùm fidem habeas oportet, inquit, Laurenti: Adest, inquit, Pater. Secundum, restituas opus est, si quae injustè ablata sunt. Tum ille cogitabundus aliquantulum repressit verba, mox ait, hoc dubio procul efficiam Pater, aut haeredibus efficiendum meis relinquam, si ipse non possim. Tertium adjecit, Libertatem Patriae restitue, ut in statu pristino Florentina Respublica collocetur. Quibus verbis cùm nullum responsum dedisset, paulò post discessit Hieronymus, nec multó pòst Laurentius excessit è vita.
Fuga deinde & exilium Petri Medices Laurentii filii, & nota Hieronymo, & praedicta fuerat, simulque Pisarum à Florentinis futura defectio, quo tempore Rex Gallorum Etruriae Fines intrasset. Quamobrem cùm Carolus ipse Florentinorum cervicibus immineret, jam Pisas ingressus. Florentiam inde, deinde Romam petiturus, & Neapolim, potiundi ejus Regni avidus, quo obtento non difficile factu arbitrabatur, se posse ad invadendos Turcas Christiani nominis hosts instructa classe transmeare: tum missus est. Hieronymus à Florentina Republica ad Carolum Legatus de pace, ut Regis animum & fretum Regni potentia, & ipsius invicto calore excitatum, necnon Petri Medices qui ei adversatus fuerat, urbisque vim omnem in ipsum duxerat, offensis iratum, qua erat & sanctitate & prudentia leniret.
Fuga deinde & exilium Petri Medices Laurentii filii, & nota Hieronymo, & praedicta fuerat, simulque Pisarum à Florentinis futura defectio, quo tempore Rex Gallorum Etruriae Fines intrasset. Quamobrem cùm Carolus ipse Florentinorum cervicibus immineret, jam Pisas ingressus. Florentiam inde, deinde Romam petiturus, & Neapolim, potiundi ejus Regni avidus, quo obtento non difficile factu arbitrabatur, se posse ad invadendos Turcas Christiani nominis hostes instructa classe transmeare: tum missus est. Hieronymus à Florentina Republica ad Carolum Legatus de pace, ut Regis animum & fretum Regni potentia, & ipsius invicto calore excitatum, necnon Petri Medices qui ei adversatus fuerat, urbisque vim omnem in ipsum duxerat, offensis iratum, qua erat & sanctitate & prudentia leniret.
Pisas Hieronymus accessit, Regi quod volebat persuasit, subindeque Florentiam pacatus venit, ibique cùm multa in Florentinos agitarentur, Hieronymi ingenio & authoritate sedata sunt. Eo ipso tempore quo Carolus VIII. Rex Francorum Florentiae morabatur, divina visa coepit confidentissime patefacere, ad idque venit ut Joannis Pici Patrui mei, viri utique doctrina & ingenio incomparabilis animam, quae inibi proxime migraverat è corpore purgatorio igne torqueri, multis auditorum millibus (quibus ego tum forte aggregatus fueram) asseveraret. Multa itidem de imminente clade, multa de ⟨p. 116⟩Reformatione Ecclesiae praedicere, multa de Pontificum & Regum vita dicere, multa de iis quae passurus erat ob praedicatam veritatem praenuntiaredivivino jussu palam exorsus est.
EA autem dicendi gratià, quâ scilicet antea distituebatur, ubi ad praedicandas orbis clades, & Ecclesiae spiritualem instaurationem divinis monitis accinctus est, adeò copisè abundavit, ut à quibus olim auditus fuerat, pro miraculo haberetur: quippe cum ipsa linguae celeritas, rerum allatarum sublimitas, magnitudoque, & verborum sententiarumque elegantia prodigio par essent. Pronunciabat voce libera & acuta; non fervido solùm sed ardenti vultu, gestuque venustissimo. Ita verò illabebatur in auditorum aures, immò verò in praecordia, ut attentos eos extra see pene raperet. Et cùm vox ipsa nec legentis prorsus esset, nec clamantis, nisi cùm effulminaret in crimina, in ea tamen sentiebatur utrumque, neutrum discernebatur. Super eo verba faciente, signa caelitus multa apparuere suo loco referenda: quae ubi aliquantulum vulgari cepta sunt, tantus in dies singulos per compita plateasque, fiebat populorum concursus, videre hominem affectantium, dum ab Ecclesia quae Sanctae Reparatae dicitur, in qua sermones habuerat, caenobium S. Marci repeteret, ut peregrinis proposita sibi itinera peragentibus, viarum aditus per confertam multitudinem non pateret. Armatis etiam custodiebatur, dum iter faceret, qui se sponte, ipsoque recusante, saepius offerebant, & ipsum adversus invidos & hosts propriorum laterum & corporum opposition tueri pollicebantur. Res autem stupore digna existimata est, per complures illum totque continuos annos sic in eodem Praedicationis officio, eadem in urbe functum fuisse.
EA autem dicendi gratià, quâ scilicet antea distituebatur, ubi ad praedicandas orbis clades, & Ecclesiae spiritualem instaurationem divinis monitis accinctus est, adeò copisè abundavit, ut à quibus olim auditus fuerat, pro miraculo haberetur: quippe cum ipsa linguae celeritas, rerum allatarum sublimitas, magnitudoque, & verborum sententiarumque elegantia prodigio par essent. Pronunciabat voce libera & acuta; non fervido solùm sed ardenti vultu, gestuque venustissimo. Ita verò illabebatur in auditorum aures, immò verò in praecordia, ut attentos eos extra se pene raperet. Et cùm vox ipsa nec legentis prorsus esset, nec clamantis, nisi cùm effulminaret in crimina, in ea tamen sentiebatur utrumque, neutrum discernebatur. Super eo verba faciente, signa caelitus multa apparuere suo loco referenda: quae ubi aliquantulum vulgari cepta sunt, tantus in dies singulos per compita plateasque, fiebat populorum concursus, videre hominem affectantium, dum ab Ecclesia quae Sanctae Reparatae dicitur, in qua sermones habuerat, caenobium S. Marci repeteret, ut peregrinis proposita sibi itinera peragentibus, viarum aditus per confertam multitudinem non pateret. Armatis etiam custodiebatur, dum iter faceret, qui se sponte, ipsoque recusante, saepius offerebant, & ipsum adversus invidos & hostes propriorum laterum & corporum oppositione tueri pollicebantur. Res autem stupore digna existimata est, per complures illum totque continuos annos sic in eodem Praedicationis officio, eadem in urbe functum fuisse.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare see, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere ⟨p. 117⟩non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus ostendendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, contra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolvebant tum condemnabant, & neutri faventes party N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare se, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere ⟨p. 117⟩non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus ostendendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, contra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolvebant tum condemnabant, & neutri faventes parti N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.