A26815:231
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanta Hieronymo authoritas apud Florentinos: & quibus eos beneficiis cumulaverit.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare see, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere ⟨p. 117⟩non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus ostendendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, contra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolvebant tum condemnabant, & neutri faventes party N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare se, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere