A26815:244
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › Quaenam Hieronymo esset victus ratio, qui sermo, quae proloquia.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sermo ei familiaris, qui & nullam sanctitatis speciem affectatam praetenderet, & in hortamenta virtutum, vitiorumque detestationem magna cum dulcedine spiritus accederet. Quae autem sepissime proferret, & quae tanquam proloquia libentissime usurparet, haec fere in universum erant, Tantum scire homines quantum operarentur, quod à Divo Francisco Assisino (cujus vita vehementissime afficiebatur) prolatum olim memoriae proditum est; nec id quidem abs re ut opinor, cùm ex operibus quae de charitate procedunt pendeat beatitudo, cujus adeptione sciendi desiderium impletur. Similem item esse ⟨p. 120⟩animam hominis ajebat, ferro, quod in medio duorum magnetum ponitur, quorum supernè unus, alter infernè collocetur, conandumque esse assidue, ut eum, qui inferius positus est, abdicemus, & ad superiorem illum sublimemque trahamur, terrenis videlicet voluptatibus, quibus sensus illiciuntur, & ad inferna trahuntur, omnino posthabitis, haereamus rebus spiritualibus & invisibilibus, ad quas & facti sumus & divinis monitis invitamur.
Illud quoque, ut à vanae gloriae quaestu amicos removeret, solitus erat afferre, Spiritualem cibum hac in parte non differre à corporali, quod sicut hic etiam si suavissimus sit, si laudatissimus, non in ejus tamen qui nutritur naturam evadit universus, sed pars ejus insito calore non omnino concocta modificataque per corpus in excrementa vertitur, & loca petit inferna. Sic & ille similiter, qui tametsi bonitate fultus videatur, & prima fronte coelum petere, parte tamen aliquantula vergit in ima quae veneno gloriae praepeditur, ne charitatis calore concoqui possit ex integro, modificarique per corpus & numeris omnibus absolvi.
Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affections animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisitissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad contemplandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respiciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pacem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.