A26815:237
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:237
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babylon (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dumb rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babilone (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dum rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.
Monachorum, Monacharumque & pene Religiosorum omnium contumelias ob id in se conflaverat, quod tepiditatem eorum (ita enim appellabat) & abusus quam plurimos coarguebat, suorumque Praedicatorum Fratrum calumnias & insidias expertus est, quoniam Congregationem fratrum Etruscam, ab ea quae Cisalpinam incolit Galliam, segregaverat Pontif. Maximi authoritate, atque illam divino jussu constituerat. Dabant illi arrogantiae nimiae atque ambitioni, quod maximae adseribere laudi debebant: siquidem secretionem hanc fecerat, quibus fuerat antea justis etiam de causis instituta, ob varios provinciarum mores, variamque victus rationem ab ambientis aëris & ingeniorum discrimine pendentem. Optabat autem ut eam vivendi normam tenerent sodales, quae à Divo Dominico servata est, & paulò post fratrum omnium consensu, firmata & acceptata fuit. Nonnihil enim aliqui laxioribus habenis perrcurrere sinebant quod alioquin eorum legibus cautum ipse sciebat ne fieret, praesertim de praediis possidendis. Cùm autem factu hoc longe difficillimum videretur, multique & magni viri primores etiam ordinis totis ei viribus obsisterent, eam praedixit tamen ipse futuram, atque inde ad bene beateque vivendum commoda sequutura. Ad hoc quippe divinis monitis & animatus & impulsus est; selectus enim ad id erat officii, ut emortuum fere vigorem Christianum, & perfectae vitae, publico exemplo, & sacri eloquii ⟨p. 119⟩permulgatione revocaret, expurgandamque prius, deinde reformandam Ecclesiam praecineret, ea potissimum in urbe, quae & praeclaris ingeniis sit referta, & quasi in ipso Italiae meditullio collocata, ut Propheticam videlicet vocem, ipsi Florentini qui negotiationi multiplici & peregrinae mercaturae vacant, non solùm per Italiam, sed per universum orbem dispergerent.
Quae delegata sibi divinitùs munia quam libentissime obibat, doctrina simul & exemplo, tum discipulos, tum sectatores instituens, nil amicorum elatus laudibus, nihil vituperatione inimicorum commotus, sed per utrasque quasi per vulgatos Syrenarum cantus & per Scilleos latratus auribus cera obductis medius pertransibat, & Crucis vero, non navis fabuloso ligno religatus, procellosae vitae hujus aequora persulcans, ad optatam patriam properabat, ita liber curis, ita sine omni solicitudine (quamquam & persecutors gladio mortem intentabant, & veneno etiam insidiabantur) ut nihil minus quàm de tutela vitae cogitaret, non ignavia quidem aut stupor, aut contemptu, verùm humanae sortis expensione, meditationeque communis interitus, & contemplation futurae gloriae, ad quam sitibundo pectore sic anhelabat, ut postrema vitae hora, summe illi esset in votis. Deserebantur saepe ad eum fallaciae & dolly quos inimici procurabant, jactataque ab eisdem in eum probra & contumeliae: ad quae laetus ille ajebat, putare see nil pati ab inimicis posse, ubi tranquillam animi pacem, quam possidebat, nequirent interturbare; quin immo optare (si modo id ita expediret aut commodè fieri posset) per compita plateasque, per fora, per tabernas ire; ut quae in eum jactabantur maledicta, propriis auribus exciperet.
Quae delegata sibi divinitùs munia quam libentissime obibat, doctrina simul & exemplo, tum discipulos, tum sectatores instituens, nil amicorum elatus laudibus, nihil vituperatione inimicorum commotus, sed per utrasque quasi per vulgatos Syrenarum cantus & per Scilleos latratus auribus cera obductis medius pertransibat, & Crucis vero, non navis fabuloso ligno religatus, procellosae vitae hujus aequora persulcans, ad optatam patriam properabat, ita liber curis, ita sine omni solicitudine (quamquam & persecutores gladio mortem intentabant, & veneno etiam insidiabantur) ut nihil minus quàm de tutela vitae cogitaret, non ignavia quidem aut stupore, aut contemptu, verùm humanae sortis expensione, meditationeque communis interitus, & contemplatione futurae gloriae, ad quam sitibundo pectore sic anhelabat, ut postrema vitae hora, summe illi esset in votis. Deserebantur saepe ad eum fallaciae & doli quos inimici procurabant, jactataque ab eisdem in eum probra & contumeliae: ad quae laetus ille ajebat, putare se nil pati ab inimicis posse, ubi tranquillam animi pacem, quam possidebat, nequirent interturbare; quin immo optare (si modo id ita expediret aut commodè fieri posset) per compita plateasque, per fora, per tabernas ire; ut quae in eum jactabantur maledicta, propriis auribus exciperet.
VICTUS ratio illi cum aliis communis, id magni illius & nunquam satis laudati Bernardi pro comperto habens, mirari homines eum solere, qui agit quod non consueverunt caeteri. In ipsa scilicet ratione cibi & potus ac hujusmodi. In vestibus mundities apparebat, ejusdemque in id sanctissimi viri verba repetebat, Paupertatem sibi placere, non sordes. Cibo & potu quantum fieri poterat abstinentissimus fuit, quos semper de communi sumebat mensa, nisi cum homines non omnino vulgares Florentiam ad eum visendum accederent. Tum enim hospitum mensae convivebatur, tametsi gustum ob assiduas contemplationes postremis annis pene omnem amisisset.
Sermo ei familiaris, qui & nullam sanctitatis speciem affectatam praetenderet, & in hortamenta virtutum, vitiorumque detestationem magna cum dulcedine spiritus accederet. Quae autem sepissime proferret, & quae tanquam proloquia libentissime usurparet, haec fere in universum erant, Tantum scire homines quantum operarentur, quod à Divo Francisco Assisino (cujus vita vehementissime afficiebatur) prolatum olim memoriae proditum est; nec id quidem abs re ut opinor, cùm ex operibus quae de charitate procedunt pendeat beatitudo, cujus adeptione sciendi desiderium impletur. Similem item esse ⟨p. 120⟩animam hominis ajebat, ferro, quod in medio duorum magnetum ponitur, quorum supernè unus, alter infernè collocetur, conandumque esse assidue, ut eum, qui inferius positus est, abdicemus, & ad superiorem illum sublimemque trahamur, terrenis videlicet voluptatibus, quibus sensus illiciuntur, & ad inferna trahuntur, omnino posthabitis, haereamus rebus spiritualibus & invisibilibus, ad quas & facti sumus & divinis monitis invitamur.
Illud quoque, ut à vanae gloriae quaestu amicos removeret, solitus erat afferre, Spiritualem cibum hac in parte non differre à corporali, quod sicut hic etiam si suavissimus sit, si laudatissimus, non in ejus tamen qui nutritur naturam evadit universus, sed pars ejus insito calore non omnino concocta modificataque per corpus in excrementa vertitur, & loca petit inferna. Sic & ille similiter, qui tametsi bonitate fultus videatur, & prima fronte coelum petere, parte tamen aliquantula vergit in ima quae veneno gloriae praepeditur, ne charitatis calore concoqui possit ex integro, modificarique per corpus & numeris omnibus absolvi.
Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affections animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisitissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad contemplandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respiciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pacem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.
Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affectiones animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisitissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad contemplandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respiciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pacem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.
Solebat item monere studiosos literarum, ne authores sibi voluntariè deligerent, sed ratione, nec praeponendum sibi putarent Aristotelem vel Platonem, vel illum aut alium ex Theologis, quoniam ex nimia affectione, very judicium inficitur: duce igitur intellectu, non voluntate hujusmodi in rebus utendum esse, ut liberum postea fiat de veritate judicium.
Solebat item monere studiosos literarum, ne authores sibi voluntariè deligerent, sed ratione, nec praeponendum sibi putarent Aristotelem vel Platonem, vel illum aut alium ex Theologis, quoniam ex nimia affectione, veri judicium inficitur: duce igitur intellectu, non voluntate hujusmodi in rebus utendum esse, ut liberum postea fiat de veritate judicium.
VISENDI eum & alloquendi omnibus facultas data est, ut inimicis etiam & persecutoribus aditus non negaretur: qui si quando colloqui cepissent, eorum plerique qui oppugnatores venerant, mox propugnatores facti discedebant, dulcissimo quodam humanitatis & lenitatis vinculo irretiti. Idque nonnullis aliquando contigit, ut ab ejus aspectu se prius non subtraherent, quàm quaecumque in eum maledicta sparsissent, quascunque decipulas moliti fuissent, suapte sponte faterentur: quibus ille nihil succensus, non ignoscebat modò, sed ea mansuetudinis & benignitatis verba rependebat, quibus se ab eis veniam postulare magis quàm praebere videretur. Ea quippè nativa fuit hominis placabilitas, ut nunquam ad acerbam reprehensionem infrendere visus sit, nunquam iracundiâ vocem extollere, nunquam vultum ⟨p. 121⟩quantumvis plurimum lacessitus, indignabundus mutare, In climinandis vitiis exardescebat quidem, sed cum è suggestu verba faciebat ad plebem; communi autem in sermone, pressa potius & leni oratione, verbis simplicibus, quàm aut soluta exaggeration & impetu, aut exerta voce utebatur. Et quamquam vitia, non homines insequeretur, in ipsis tamen vitiis objurgandis commodius interdum etiam & utilius arbitrabatur, pacato & tranquillo sermone quàm turbulento & exagitato uti, probatos corporum imitatus medicos, qui vulneribus quidem medicamenta interdum admovent caustica & acerrima, adhibentque ferrum & ignem, si somenta non prosint, aegris autem non modo non succensent, verùm & compatiuntur potiùs, quin aliquando, si conducere putent, blandiuntur. Discipulos suos crebro monebat, sibi à Principum hominum qui omnino Christianè non viverent, cavendum esse commercio, ratus iis qui Christi se Cruci affixissent, divitum & Principum virorum amicitias venenum fore. Quod quidem tantùm aberat, ut ipse non modo servaret, ut & ab affinium consanguineorumque conversation, posteaquam religionem adiit, enixè caverit. Sed neque unquam curavit, ut & illi opibus juvarentur, quae non satis etiam ad decentiae victum suppetebant.
VISENDI eum & alloquendi omnibus facultas data est, ut inimicis etiam & persecutoribus aditus non negaretur: qui si quando colloqui cepissent, eorum plerique qui oppugnatores venerant, mox propugnatores facti discedebant, dulcissimo quodam humanitatis & lenitatis vinculo irretiti. Idque nonnullis aliquando contigit, ut ab ejus aspectu se prius non subtraherent, quàm quaecumque in eum maledicta sparsissent, quascunque decipulas moliti fuissent, suapte sponte faterentur: quibus ille nihil succensus, non ignoscebat modò, sed ea mansuetudinis & benignitatis verba rependebat, quibus se ab eis veniam postulare magis quàm praebere videretur. Ea quippè nativa fuit hominis placabilitas, ut nunquam ad acerbam reprehensionem infrendere visus sit, nunquam iracundiâ vocem extollere, nunquam vultum
Cùm enim Nicholaus ejus pater vir probus, ex honestis opibus ad modicas, ob crebra vadimonia devenisset, abstinuit etiam vir sapientissimus ab hoc pietatis officio, tum quia divitias illis impedimento fore ad consequendam animi salutem rebatur, mediocritatemque eam quae in paupertatem declinat conducibiliorem esse, tum etiam quia calumnias in se non parùm multas conflasset, quibus ei officio quod sibi delegatum divinitus fuerat derogatum iri cognosceret eoque magis quod ejus persecutores spargebant in vulgus, quaesisse eum sororibus dotem, à qua saepe etiam oblata quàm maxim abhorruerat: quandoquidem Joannes Picus patruus meus, dum venditis mihi patrimoniis duo aureorum millia dempsisset ex acervo pecuniae, ipsamque egenis erogare proposuisset, qua potuit voluntaria propensione Hieronymum, quem ad id negotii delegerat, rogavit, ut quadringentos ex eis in dotem sororibus daret quod tunc maturo ipse consilio renuit. Renunciatum tamen Laurentio Medicis, qui tunc Florentinam Rempublicam gubernabat, aliisque permultis, persuasisse Hieronymum Pico ipsi eadem de causa, omnia illa ducatorum millia pauperibus distribuenda, ut inde nuptui sorores traderet. Quam quidem rem tantum abfuit ut aut cogitaret, aut proponeret, aut acciperet, ut etiam ipse Joannes Picus patruus meus, in maximam Hieronymi laudem & mihi & aliis retulerit, ut acciperet ab eo nunquam nec rogantem se potuisse impetrare. Voluntariae paupertatis ardentissimus amator fuit, ad eamque totis praecordiis sitiendam sodales suos identidem hortabatur. Nec secus honoratos habebat Christi servos strictiori addictos religioni, pannosis indutos vestibus & rudibus, ac seculi divites in auro & coccino, servorum etiam cuneis constipatos. Fratrum Sodalium vests breviores strictioresque aliquando constituit quàm esse consueverant, ad normam eos & exemplum revocans antiquorum, qui pauperrimam (ut ita dixerim) paupertatem docuere. Monuit item, ut à gestandis crepidis abstinerent, superfluas eas existimans, quando earum loco soleas quasdam calceamentis inserere, & commodius foret, & his etiam à quibus victum mendicabant gratius, quos minus quam ⟨p. 122⟩fieri poterat vexandos dicebat, exemplo Pauli, qui tametsi victum à Corinthiis jure suo vendicare posset, maluerit tamen scenofactioriam artem exercere, unde sibi ad tolerandam famem provideret.
Cùm enim Nicholaus ejus pater vir probus, ex honestis opibus ad modicas, ob crebra vadimonia devenisset, abstinuit etiam vir sapientissimus ab hoc pietatis officio, tum quia divitias illis impedimento fore ad consequendam animi salutem rebatur, mediocritatemque eam quae in paupertatem declinat conducibiliorem esse, tum etiam quia calumnias in se non parùm multas conflasset, quibus ei officio quod sibi delegatum divinitus fuerat derogatum iri cognosceret eoque magis quod ejus persecutores spargebant in vulgus, quaesisse eum sororibus dotem, à qua saepe etiam oblata quàm maxime abhorruerat: quandoquidem Joannes Picus patruus meus, dum venditis mihi patrimoniis duo aureorum millia dempsisset ex acervo pecuniae, ipsamque egenis erogare proposuisset, qua potuit voluntaria propensione Hieronymum, quem ad id negotii delegerat, rogavit, ut quadringentos ex eis in dotem sororibus daret quod tunc maturo ipse consilio renuit. Renunciatum tamen Laurentio Medicis, qui tunc Florentinam Rempublicam gubernabat, aliisque permultis, persuasisse Hieronymum Pico ipsi eadem de causa, omnia illa ducatorum millia pauperibus distribuenda, ut inde nuptui sorores traderet. Quam quidem rem tantum abfuit ut aut cogitaret, aut proponeret, aut acciperet, ut etiam ipse Joannes Picus patruus meus, in maximam Hieronymi laudem & mihi & aliis retulerit, ut acciperet ab eo nunquam nec rogantem se potuisse impetrare. Voluntariae paupertatis ardentissimus amator fuit, ad eamque totis praecordiis sitiendam sodales suos identidem hortabatur. Nec secus honoratos habebat Christi servos strictiori addictos religioni, pannosis indutos vestibus & rudibus, ac seculi divites in auro & coccino, servorum etiam cuneis constipatos. Fratrum Sodalium vestes breviores strictioresque aliquando constituit quàm esse consueverant, ad normam eos & exemplum revocans antiquorum, qui pauperrimam (ut ita dixerim) paupertatem docuere. Monuit item, ut à gestandis crepidis abstinerent, superfluas eas existimans, quando earum loco soleas quasdam calceamentis inserere, & commodius foret, & his etiam à quibus victum mendicabant gratius, quos minus quam
NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam verbo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumidus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditation & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu see rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à see quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sanctorum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter observabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, ejus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam crucifixi Jesus prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam frequenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fidem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissim•s & assiduus suit tantaque in eum animi propensione ferebatur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum see implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant.
NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam verbo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumidus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditatione & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu se rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à se quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sanctorum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter observabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, ejus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam crucifixi Jesu prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam frequenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fidem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissims & assiduus suit tantaque in eum animi propensione ferebatur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum se implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant.