A26815:252
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:252
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam verbo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumidus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditation & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu see rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à see quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sanctorum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter observabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, ejus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam crucifixi Jesus prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam frequenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fidem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissim•s & assiduus suit tantaque in eum animi propensione ferebatur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum see implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant.
NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam verbo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumidus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditatione & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu se rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à se quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sanctorum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter observabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, ejus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam crucifixi Jesu prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam frequenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fidem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissim•s & assiduus suit tantaque in eum animi propensione ferebatur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum se implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant.
Dies inter publicas & privatas orations finem accipebat, ea duntaxat ejus part vix dempta, quae naturae necessitati & ordinariis divinorum eloquiorum lectionibus impendebatur: quamquam praepediebatur saepe amicorum concursu, qui variis de causis hominem consulebant, atque eo veluti internuncio quid esset opus facto, Deum sciscitabantur. Eam namque cum ipso amicitiam ob cordis puritatem & assidùas orationes injerat, ut nihil à Deo sibi, quod non impetrarit, revelari petierit: eoque ⟨p. 123⟩jam devenerat ut per decennium antequam moreretur, nil de sermonibus quos habiturus erat ad populum (tantâ erat in Deum propensione) inciperet cogitare, priusquam id de quo dicturus esset, divinis oraculis erudiretur. Rarissimum quidem donum paucissimisque à Deo concessum: Et quamquam scribit Areopagita Dionysius, Carpum illum Cretensem Episcopum nunquam consecravisse mysteria, nisi visione propitia praeeunte: hoc tamen illi huic homini, ex innumera multitudine munus est commodatum. Rapiebatur in coelum etiam ejus anima persaepe, divinaeque Luci adeo copulabatur, ut destitutum sensibilibus officiis corpus velut emortuum relinqueret. Eveniebat hoc illi dum divina saceret; atque ob eam causam semotis, quantum fieri poterat, arbitris, Dominicum sub altaris Sacramento corpus & sanguinem pertractabat: sed qui lucernam, non sub modio, ut occulatur, verum sub candelabro, ut patefiat ponendam statuit, quandoque in coetu sodalium fratrum corpore ejus exanime remanente, mente eum ad caelestia gaudia trahebat. Brixiae olim dum esset, nocteque ea qua Christi Nativitas praesentatur, cum divinae laudes in Ecclesia vocibus peragerentur, corpus ejus immobile per quinque horas mansit, sic meant & affectu penitus in Deum absorptus ob sancti Spiritus praesentiam, ut facies ejus magnum lumen emitteret. Exactis enim divinis, qui regressi postea sunt ad finem rei contuendum, see vidisse testati sunt, ipsam Hieronymi faciem, extinctis etiam lampadibus noctis tenebras fugavisse, ejusque fulgore Chorum ipsum Ecclesiae universum illustratum fuisse. Sic me praesente Augustinus Morus Brixiensis, ejusdem professor Ordinis non auritus tantùm sed oculatus hujusce rei testis, nostrae Mirandulanae plebi de pulpito asseveravit.
Dies inter publicas & privatas orationes finem accipebat, ea duntaxat ejus parte vix dempta, quae naturae necessitati & ordinariis divinorum eloquiorum lectionibus impendebatur: quamquam praepediebatur saepe amicorum concursu, qui variis de causis hominem consulebant, atque eo veluti internuncio quid esset opus facto, Deum sciscitabantur. Eam namque cum ipso amicitiam ob cordis puritatem & assidùas orationes injerat, ut nihil à Deo sibi, quod non impetrarit, revelari petierit: eoque
Sylvester ejus vitae comes & martyrii consors, roganti mihi de Hieronymi sanctitate, atque obsecranti ut occulti quippiam proderet in rerum ejus confirmationem (sciebam enim eum multorum secretorum conscium) affirmavit, columbae speciem, quae sancti Spiritus praesentiam gratiamque indicaret, semel atque iterum se vidisse Hieronymi humero insidentem, argenteis aureisque coruscantem pennis redimitam, & rostro in aurem ipsius porrecto insusurrantem. Eodem Spiritu sancto revelante, humanarum ille mentium arcana exquisitissima prope perspexit, & plerisque hominibus suorum maculas criminum leniter coarguendo & detexit simul, & ut eas eluerent author extitit. Objurgavit enim ex sodalibus quempiam, & peccata nonnulla sub oculos posuit, quae ille postea in penitissimis recessibus diu celasse solique Deo nota fuisse confessus est. Sed & Florentinum quoque civem, detecto animi, quod tegebat, ulcere sanavit. Nam licet is divina diu mandata servasset, in id tamen impegerat criminis, quod visam de fenestra venustiorem feminam concupivit, & meant adulterium commisit. Postea verò cum Hieronymo per Bibliothecam ambulanti occurrisset, salutatus ab eo statim & reprehensus est, quod non is esset qui pridie fuerat, quo audito ad sacerdotem ille tremebundus confitendi criminis gratia statim cucurrit, & supplex veniam deprecatus est. Daemones qui vel obsessa corpora vexabant, vel ad hominum terriculamenta per aedes sancti Marci strepebant, mirum in modum ab aspectu Hieronymi formidabant, nec unquam ejus sincere nomen prae rabie exprimebant, sed aut literas invertentes, aut nomen decurtantes, aut in aliud ludicrum alludentes transformabant. Illud maximè ⟨p. 124⟩dolebant, magnaque vociferation conquerebantur, impetrare illum à Deo quaecunque vellet, nec unquam genua ubi ea posuerat levare solitum priusquam voti compos evaderet. Minabantur illi persaepe, sed illico evanescebant, sanctissima quae in eos effunderet verba subveriti. Eo tempore quo Ethruriae sodales fratres à Cisalpinis secreverat, daemonum numerosa cohors, bono quod inde sequi conjectabantur infesta, coeptum praepedire opus molita est: proinde & coenobii habitatores universos molestiis impetere, & terroribus quatere, quorum insultibus, tum orationibus, tum adjurationibus continuis Hieronymus obsistebat, & noctu etiam sanctae aquae aspersion per monasterium psallens eos à cellis & a dibus abigebat.
Silvester ejus vitae comes & martyrii consors, roganti mihi de Hieronymi sanctitate, atque obsecranti ut occulti quippiam proderet in rerum ejus confirmationem (sciebam enim eum multorum secretorum conscium) affirmavit, columbae speciem, quae sancti Spiritus praesentiam gratiamque indicaret, semel atque iterum se vidisse Hieronymi humero insidentem, argenteis aureisque coruscantem pennis redimitam, & rostro in aurem ipsius porrecto insusurrantem. Eodem Spiritu sancto revelante, humanarum ille mentium arcana exquisitissima prope perspexit, & plerisque hominibus suorum maculas criminum leniter coarguendo & detexit simul, & ut eas eluerent author extitit. Objurgavit enim ex sodalibus quempiam, & peccata nonnulla sub oculos posuit, quae ille postea in penitissimis recessibus diu celasse solique Deo nota fuisse confessus est. Sed & Florentinum quoque civem, detecto animi, quod tegebat, ulcere sanavit. Nam licet is divina diu mandata servasset, in id tamen impegerat criminis, quod visam de fenestra venustiorem feminam concupivit, & mente adulterium commisit. Postea verò cum Hieronymo per Bibliothecam ambulanti occurrisset, salutatus ab eo statim & reprehensus est, quod non is esset qui pridie fuerat, quo audito ad sacerdotem ille tremebundus confitendi criminis gratia statim cucurrit, & supplex veniam deprecatus est. Daemones qui vel obsessa corpora vexabant, vel ad hominum terriculamenta per aedes sancti Marci strepebant, mirum in modum ab aspectu Hieronymi formidabant, nec unquam ejus sincere nomen prae rabie exprimebant, sed aut literas invertentes, aut nomen decurtantes, aut in aliud ludicrum alludentes transformabant. Illud maximè
Sed postquam juvari discipulos Hieronymi precibus magis quam laedi suis infestationibus ac umbratilibus bellis animadvertêre daemones, cessandum sibi duxerunt: plus tamen in Hieronymum conaminum, quo poterant impetu molientes, cui & noctis intempestae silentio consuetum dumb iter arriperet, & cellas omnes psalmis & aquae sacrae guttis seu propugnaculis armaret, sic densarunt aërem (mihi postea sicut ipse retulit) ulterius ut sibi facultas omnino per coenobium incedendi praeclusa videretur; hisque sint illi verbis interminati. Quot tibi malorum acervas & quaeris; Nos in te namque tot & tanta concitabimus ut sustinere non valeas. Ad quae laetus ille respondit, quaecumque vellent pararent & exererent, horum nihil se formidare, quia adjutorium ejus in nomine Domini qui fecit coelum & terram.
Sed postquam juvari discipulos Hieronymi precibus magis quam laedi suis infestationibus ac umbratilibus bellis animadvertêre daemones, cessandum sibi duxerunt: plus tamen in Hieronymum conaminum, quo poterant impetu molientes, cui & noctis intempestae silentio consuetum dum iter arriperet, & cellas omnes psalmis & aquae sacrae guttis seu propugnaculis armaret, sic densarunt aërem (mihi postea sicut ipse retulit) ulterius ut sibi facultas omnino per coenobium incedendi praeclusa videretur; hisque sint illi verbis interminati. Quot tibi malorum acervas & quaeris; Nos in te namque tot & tanta concitabimus ut sustinere non valeas. Ad quae laetus ille respondit, quaecumque vellent pararent & exererent, horum nihil se formidare, quia adjutorium ejus in nomine Domini qui fecit coelum & terram.
Tanta erat ejus animi puritas, ut semper eadem polleret laetitia, sive à daemoniis tentatus, sive à pessimis hominibus molestiis affectus, sive à carne vexatus: Convenereque omnes qui mecum eo familiariter utebantur, nihil in ejus conversation mirabilius ea videri pace, quam & corde gestabat & vultu praetendebat. Quae quidem inter omnifarias procellas secura semper & immobilis perseveravit, eademque cum illa fuit aut illius certe particeps quam Christus Apostolis dedit & mundus dare non potest: nihil enim in ea momentanei, nihil perituri, imò iisdem omnino spretis, in aeterna illa & semper mansura quiete sui radices amoris fixerat. Proinde meritò pax illa florebat. Nam qui res fluxas amat, difluit & ipse animo, momentisque mutatur: qui verò stabilioribus rebus affectu inhaeret, fluxis calcatis omnibus, ab omni motus & temporis injuria, meant liber aeternitatem ipsam assequitur, & felicitati futurae initiatur. Quandoquidem ea est amoris conditio, ut res natura ipsa discretas colligat, uniatque, adeò ut amantem in amatum ipsum quoad fieri potest planè transformet. Quapropter ibi esse quemque ubi desiderium ejus est, & receptum jam ab antiquitate, & divinis etiam atque humanis libris extra omnem controversiam confirmatum est adagium.
Tanta erat ejus animi puritas, ut semper eadem polleret laetitia, sive à daemoniis tentatus, sive à pessimis hominibus molestiis affectus, sive à carne vexatus: Convenereque omnes qui mecum eo familiariter utebantur, nihil in ejus conversatione mirabilius ea videri pace, quam & corde gestabat & vultu praetendebat. Quae quidem inter omnifarias procellas secura semper & immobilis perseveravit, eademque cum illa fuit aut illius certe particeps quam Christus Apostolis dedit & mundus dare non potest: nihil enim in ea momentanei, nihil perituri, imò iisdem omnino spretis, in aeterna illa & semper mansura quiete sui radices amoris fixerat. Proinde meritò pax illa florebat. Nam qui res fluxas amat, difluit & ipse animo, momentisque mutatur: qui verò stabilioribus rebus affectu inhaeret, fluxis calcatis omnibus, ab omni motus & temporis injuria, mente liber aeternitatem ipsam assequitur, & felicitati futurae initiatur. Quandoquidem ea est amoris conditio, ut res natura ipsa discretas colligat, uniatque, adeò ut amantem in amatum ipsum quoad fieri potest planè transformet. Quapropter ibi esse quemque ubi desiderium ejus est, & receptum jam ab antiquitate, & divinis etiam atque humanis libris extra omnem controversiam confirmatum est adagium.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem far niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiarly, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregation degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregation degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem ferre niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiari, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregatione degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregatione degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.
Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffragarique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Ethrusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc praetextu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inquinari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo ⟨p. 126⟩pravorum praesidum sic attererentur & à reprehendendis emendandisque criminibus eorum ipse jussis & minis & carceribus arceretur: Eam autem sententiam Pontificis vanam, irritam, nullius roboris & momenti, ipsemet in suis ad populum sermonibus multis rationibus ostendit. Ego quoque duobus libris editis, quibus titulum feci De injusta excommunicatione idipsum monstrare curavi. Extat & ejus liber, cui de Prophetica veritate titulus est, in multas distinctus disputations, sub mysticis vocabulis divinorum munerum exactus. Extant & Epitomata in naturalem moralemque Philosophiam confecta. Extant & decem libelli de Dialectica scripti more pene Mathematico, posteaquam centum questiunculas brevissimas de eadem facultate composuit; opus item de Poetis edidit, idque, ut ipse dixit, Joannis Pici Patrui mei rogatu, ad retundendam quorumdam in Poetis gentium colendis nimiam curam, quamquam ipsimet Hieronymo sacra placebant poëmata, hoc est quae pura sinceraque essent, nil superstitionis immixtum haberent, nisi inter confutandum aut objiciendum, ut nostra magis, hoc est Christiana religio resplendeat, licet hujusmodi carminum scriptoribus appellatio Theologi verius congruat quàm poetae: Quin nec ipse dedignabatur cudere carmina. Edidit enim quandoque R••hmos religione fretos, lingua vernacula, quorum multi extant & decantantur. Commentationes praeterea plurimas in sacra eloquia perscripsit. In mundi G•nesim a Moise narratam, In eandem G•nesim sparsim complura. In partem libri Levitici, In Psalterium Davidicum cursim & paucis, sed in nonnullos plasmorum ampliter, In eum praesertim cujus initium. Qui regis Israel intend.
Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffragarique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Ethrusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc praetextu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inquinari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo
Quinquagesimum quoque psalmum dum esset in vinculis absque ullo librorum adminiculo, imò omni corporis vexation & mentis angustia jactatus latissimè interpretatus est. Explanavit item quinque versiculos ejus psalmi cui principium est. In to Domine speravi non confundar in aeternum. Ad haec commentarios cudit in Solomonis Cantica brevissimos, & stilo quasi laconico exaratos. In Hieremiae Threnos etiam, quae Lamentationes à nobis dicuntur. Sed & Quadruplicem Dominicae orationis expositionem perfecit, & qui fieri commodo possit simul edocuit, ut ex lectione ad orationem, ex eaque ad meditationem & contemplationem ascenderemus. Job quoque librum interpretari aggressus, at in quinto & decimo capite ejusdem variis distentus occupationibus desiit, quae impedimento etiam fuere ne coeptam Evangeliorum interpretationem absolveret. Add Conclusions perbreves Pontificiorum decretorum, quae exposuit, ac Expositionem exactam in Gradus Bonaventurae Ordin. Minorum, quibus ad perfectionem vitae spiritualis ascenditur, quam Agamemnonis Bononiensis rogatu edidit. Questiones etiam plurimas, tùm Philosophicas, tum Theologicas terminatas reliquit vario argumento; nec non bene vivendi Regulas complures extruxit. Simul & Epistolas complures scripsit variis de causis: & haec quidem omnia Latina lingua ad meam notitiam pervenere, quamquam & multa alia extare, ab his qui videre, perdidici. Quae autem vernacula lingua Italica perscripserit haec fere habentur. Liber de Christi amore. Liber de oratione, alius In mentalis orationis defensionem. Tractatus unus de Humilitate. Alius De sacrificio Missae & mysteriis ejus, alius quo Decem praecepta divina explicantur. Opusculum De viduali vita. Aliud opus Contra divinatricem Astrologiam, quod ex Joannis Pici Patrui mei disputationibus ⟨p. 127⟩collegit. Idque in ejus ipse prooemio praefatur. Ad Sacerdotes item & Clericos themate ex Levitico sumpto Monitorium opus quod pro eorum vitae norma haberi potest. Sed & Regulae ad Religiosos viros exhortatoriae & monitoriae. Epistolae non parum multae spectantur, quarum praecipua est ea quam ad Magdalenam sororem meam cenobium Virginum sub sanctae Clarae Regula jamjam ingressuram, rogatu meo conscripsit. Quae circum tria quae vocant essentialia Religiosorum vota diligentissimè versatur. Scripsit & Expositionem salutationis Angelicae ad Virginem Christi matrem.
Quinquagesimum quoque psalmum dum esset in vinculis absque ullo librorum adminiculo, imò omni corporis vexatione & mentis angustia iactatus latissimè interpretatus est. Explanavit item quinque versiculos ejus psalmi cui principium est. In to Domine speravi non confundar in aeternum. Ad haec commentarios cudit in Solomonis Cantica brevissimos, & stilo quasi laconico exaratos. In Hieremiae Threnos etiam, quae Lamentationes à nobis dicuntur. Sed & Quadruplicem Dominicae orationis expositionem perfecit, & qui fieri commodo possit simul edocuit, ut ex lectione ad orationem, ex eaque ad meditationem & contemplationem ascenderemus. Job quoque librum interpretari aggressus, at in quinto & decimo capite ejusdem variis distentus occupationibus desiit, quae impedimento etiam fuere ne coeptam Evangeliorum interpretationem absolveret. Adde Conclusiones perbreves Pontificiorum decretorum, quae exposuit, ac Expositionem exactam in Gradus Bonaventurae Ordin. Minorum, quibus ad perfectionem vitae spiritualis ascenditur, quam Agamemnonis Bononiensis rogatu edidit. Questiones etiam plurimas, tùm Philosophicas, tum Theologicas terminatas reliquit vario argumento; nec non bene vivendi Regulas complures extruxit. Simul & Epistolas complures scripsit variis de causis: & haec quidem omnia Latina lingua ad meam notitiam pervenere, quamquam & multa alia extare, ab his qui videre, perdidici. Quae autem vernacula lingua Italica perscripserit haec fere habentur. Liber de Christi amore. Liber de oratione, alius In mentalis orationis defensionem. Tractatus unus de Humilitate. Alius De sacrificio Missae & mysteriis ejus, alius quo Decem praecepta divina explicantur. Opusculum De viduali vita. Aliud opus Contra divinatricem Astrologiam, quod ex Joannis Pici Patrui mei disputationibus
Et spirituale adversus corporalem pestilentiam antidotum confecit. Et Hymnos cecinit carmine Italo, Lauds vulgus appellat. Crucis praetereà. Triumphum & Revelationum compendium quae Latino sermone prius ediderat, vernacula etiam lingua exaravit, ad eorum utilitatem qui Latinas literas ignorant. Extant & Sermonum eorum quos habebat ad populum nonnulla volumina, quae formis excusa sunt, & in publicam data utilitatem: & de suggestu pronunciantis ab ore notarii velocissimi calamo & opera excepta sunt, & pro miraculo est habitum potuisse quemquam scribentem manu, viri linguam tam velociter & fervide disserentis immo fulminantis assequi.
Et spirituale adversus corporalem pestilentiam antidotum confecit. Et Hymnos cecinit carmine Italo, Laudes vulgus appellat. Crucis praetereà. Triumphum & Revelationum compendium quae Latino sermone prius ediderat, vernacula etiam lingua exaravit, ad eorum utilitatem qui Latinas literas ignorant. Extant & Sermonum eorum quos habebat ad populum nonnulla volumina, quae formis excusa sunt, & in publicam data utilitatem: & de suggestu pronunciantis ab ore notarii velocissimi calamo & opera excepta sunt, & pro miraculo est habitum potuisse quemquam scribentem manu, viri linguam tam velociter & fervide disserentis immo fulminantis assequi.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pander ni vererer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, praeter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ardentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori datum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascentiae & concupiscentiae munia, peculiarly quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gregorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi ordinis viri veritatis contemplation celebres habiti: Secundi, criminum osores & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinisque scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scorsim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inventum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica ⟨p. 128⟩verò munia novo illum & eminenti modo tractasse, constat, utque prioribus, sic & nostro huic corrupto étiam congruere seculo ostendisse, quòd hominum pars maxima humanae ignorantiae caliginem, luce divinae scientiae fulgentiorem autumet. Dei autem proximique charitatem notum est eum sic excoluisse, atque sic in ea maximè succensos homines inflammasse, ut hoc longè lateque serpat adhuc incendium: tam vividus erat ignis, adeo & illius cordis & oris & calami follibus exagitatus est.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pandere ni vererer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, praeter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ardentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori datum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascentiae & concupiscentiae munia, peculiari quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gregorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi ordinis viri veritatis contemplatione celebres habiti: Secundi, criminum osores & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinisque scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scorsim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inventum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica
CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Ordine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hieronymus sacris habendis Concionibus sub•ogarat, atque ob eam praecipue causam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese expositurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus experimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare intervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ecclesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abolendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus omnino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è seed Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ignis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontificem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immineret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros:
CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Ordine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hieronymus sacris habendis Concionibus sub•ogarat, atque ob eam praecipue causam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese expositurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus experimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare intervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ecclesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abolendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus omnino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è sede Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ignis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontificem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immineret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros:
horum verò nihil ad Apulum offerentem socium ad id experimentum pravorum civium impulsu, nec eo quidem consilio, quod immunem à conflagration see fore putaret, (identidem ut ipse jactabat) verùm ut adversae partis defenso•e par• concrematione consumpto, res Hieronymi vana probaretur. At ubi ⟨p. 129⟩Dominicus urgere cepit, & de standis promissis Apulum postulare: involvit ille verba, & honestam subterfugiendi viam ratus, non cum Dominico se, sed cum Hieronymo tantae molis authore congredi velle profitetur. Hoc se perfugio tutum existimans, minimeque sibi datum iri confidens Hieronymum, qui omnes Ecclesiae primores, quos rebus à see praedictis repugnare noverat, in certamen ciebat, & ipsum Apulum, modò & Pontificis Maximi & inimicorum omnium summam delegari sibi imprimis obtineret. Res ad summum Magistratum urbis defertur, à quo & accersitur uterque, Dominicus quidem subscribit alacriter, Apulus autem cum Hieronymo duntaxat paratum see ait disceptare, corpusque suum & flammis objicere, non quod inde praesidio veritatis evasurum se confideret (ab hac enim spe longissimè aberat) sed ut ipse quidem conflagraret, Hieronymumque unà ad incendium raperet. Reclamat Dominicus, multò aequius ad seipsum quam ad Hieronymum hanc pertimere contentionem, ut quo cum coepta esset absolveretur. Provocatus namque ab eo fuerat in Prati oppido ad id discriminis, qui mox & annuente Dominico tacita see fuga subduxerat. Instat itaque Dominicus, polliceturque non tantum sui corporis, sed suorum etiam omnium fratrum in flammas ingressum. Idemque Hieronymus per autographos codicillos confirmat, fratresque omnes circiter 300. viris urbis Principibus offert, non utique arsuros, sed futuros incolumes, quibus tanta erat alacritas, tamque certa victoriae fiducia, ut eam quasi frontibus inscriptam prae see far viderentur. Assurrexit etiam innumera populi multitudo, sexus, aetatis & conditionis cujusque, longo ignis periculum deposcens agmine. Ad hoc tandem post longam concertationem ventum est, ut Dominicus isque quem Apulus subrogasset, flammis see crederent. Ignis aperto foro maximus in longitudinem astruitur, ut subeuntium vel salute, vel interitu veritas patefieret, definitur dies, parts conveniunt. Prior Hieronymus Dominicusque innumera comitati turba, ad forum ubi pyr a structa fuerat, perveniunt; pars altera eodem proficiscitur cavillis & dolis instructa;
horum verò nihil ad Apulum offerentem socium ad id experimentum pravorum civium impulsu, nec eo quidem consilio, quod immunem à conflagratione se fore putaret, (identidem ut ipse jactabat) verùm ut adversae partis defensoe par concrematione consumpto, res Hieronymi vana probaretur. At ubi
si quidem Dominico se ad ingrediendum ignem praeparanti objicit Apulus, exuere eum, qua indutus erat, tunicam oportere, ob id quod incantatam putaret, & magica fortasse superstition munitam, ne posset exuri. Nihil ille cunctatus libens, ea spoliatus alia mox induitur, opponit iterum Apulus, Christi corpus (uti volebat Dominicus) in ignem una deferre secum non licere, quod & perafcilè comburi posset, tutelamque gestanti praestare, ne incendio periret. Respondet Dominicus in pactis esse, nihil ut objici possit alterutri partium, modò Dominicus ipse cum eo quem Aplus obtu l•sset per flammas ingrederetur; vanam praeterea hanc esse censerique objectionem, cùm sola quae foris apparent, panis accidentia flammis obnoxia forent, corpus autem Christi laesionis aliquid ab igne pati nequeat, sed nec perfidum (ut obtendebat) hominem solam ob ejus sacramenti praesentiam illesum evadere posse ostendit. Quibus etiam addebat Hieronymus, reum see mortis fore & confiteri, idemque pro sectatoribus spondere, si vel pilos panni ejus è serico vellere, quo consecrata tegebatur hostia, vel leviter ignis exureret. Renuunt tamen Apulus, impiique cives, verity ne miraculum illud perageretur futurum toti orbi conspicuum. Quare discedunt omnes re infectâ, quod modis omnibus Dominicus peregisset, ni Silvestro Florentino ejus sodali ⟨p. 130⟩& sacerdoti revelatum fuisset angelico affatu nullo pacto debere Dominicum see flammis committere, nisi consecratam manibus hostiam gestaret. Id autem ea forte de causa potuit evenire, ne magicae superstitioni (cui mysterium illud maximè obsistit) miraculum adscriberetur, neve alio quopiam verti posset, & in malignum daemonem referri, cui facultas sublunaria ista haec movendi suapte natura data est.
si quidem Dominico se ad ingrediendum ignem praeparanti objicit Apulus, exuere eum, qua indutus erat, tunicam oportere, ob id quod incantatam putaret, & magica fortasse superstitione munitam, ne posset exuri. Nihil ille cunctatus libens, ea spoliatus alia mox induitur, opponit iterum Apulus, Christi corpus (uti volebat Dominicus) in ignem una deferre secum non licere, quod & perafcilè comburi posset, tutelamque gestanti praestare, ne incendio periret. Respondet Dominicus in pactis esse, nihil ut objici possit alterutri partium, modò Dominicus ipse cum eo quem Aplus obtu l•sset per flammas ingrederetur; vanam praeterea hanc esse censerique objectionem, cùm sola quae foris apparent, panis accidentia flammis obnoxia forent, corpus autem Christi laesionis aliquid ab igne pati nequeat, sed nec perfidum (ut obtendebat) hominem solam ob ejus sacramenti praesentiam illesum evadere posse ostendit. Quibus etiam addebat Hieronymus, reum se mortis fore & confiteri, idemque pro sectatoribus spondere, si vel pilos panni ejus è serico vellere, quo consecrata tegebatur hostia, vel leviter ignis exureret. Renuunt tamen Apulus, impiique cives, veriti ne miraculum illud perageretur futurum toti orbi conspicuum. Quare discedunt omnes re infectâ, quod modis omnibus Dominicus peregisset, ni Silvestro Florentino ejus sodali