A26815:257
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:257
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem far niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiarly, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregation degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregation degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.
SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hieronymus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem ferre niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idiomate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae simplicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judicantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia plurima sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractatata sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipienter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiari, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius inscripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Saecramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinione magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum sodalium, qui sub Ethrusca Congregatione degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregatione degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum magna est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procurante.
Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffragarique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Ethrusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc praetextu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inquinari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo ⟨p. 126⟩pravorum praesidum sic attererentur & à reprehendendis emendandisque criminibus eorum ipse jussis & minis & carceribus arceretur: Eam autem sententiam Pontificis vanam, irritam, nullius roboris & momenti, ipsemet in suis ad populum sermonibus multis rationibus ostendit. Ego quoque duobus libris editis, quibus titulum feci De injusta excommunicatione idipsum monstrare curavi. Extat & ejus liber, cui de Prophetica veritate titulus est, in multas distinctus disputations, sub mysticis vocabulis divinorum munerum exactus. Extant & Epitomata in naturalem moralemque Philosophiam confecta. Extant & decem libelli de Dialectica scripti more pene Mathematico, posteaquam centum questiunculas brevissimas de eadem facultate composuit; opus item de Poetis edidit, idque, ut ipse dixit, Joannis Pici Patrui mei rogatu, ad retundendam quorumdam in Poetis gentium colendis nimiam curam, quamquam ipsimet Hieronymo sacra placebant poëmata, hoc est quae pura sinceraque essent, nil superstitionis immixtum haberent, nisi inter confutandum aut objiciendum, ut nostra magis, hoc est Christiana religio resplendeat, licet hujusmodi carminum scriptoribus appellatio Theologi verius congruat quàm poetae: Quin nec ipse dedignabatur cudere carmina. Edidit enim quandoque R••hmos religione fretos, lingua vernacula, quorum multi extant & decantantur. Commentationes praeterea plurimas in sacra eloquia perscripsit. In mundi G•nesim a Moise narratam, In eandem G•nesim sparsim complura. In partem libri Levitici, In Psalterium Davidicum cursim & paucis, sed in nonnullos plasmorum ampliter, In eum praesertim cujus initium. Qui regis Israel intend.
Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffragarique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Ethrusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc praetextu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inquinari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo
Quinquagesimum quoque psalmum dum esset in vinculis absque ullo librorum adminiculo, imò omni corporis vexation & mentis angustia jactatus latissimè interpretatus est. Explanavit item quinque versiculos ejus psalmi cui principium est. In to Domine speravi non confundar in aeternum. Ad haec commentarios cudit in Solomonis Cantica brevissimos, & stilo quasi laconico exaratos. In Hieremiae Threnos etiam, quae Lamentationes à nobis dicuntur. Sed & Quadruplicem Dominicae orationis expositionem perfecit, & qui fieri commodo possit simul edocuit, ut ex lectione ad orationem, ex eaque ad meditationem & contemplationem ascenderemus. Job quoque librum interpretari aggressus, at in quinto & decimo capite ejusdem variis distentus occupationibus desiit, quae impedimento etiam fuere ne coeptam Evangeliorum interpretationem absolveret. Add Conclusions perbreves Pontificiorum decretorum, quae exposuit, ac Expositionem exactam in Gradus Bonaventurae Ordin. Minorum, quibus ad perfectionem vitae spiritualis ascenditur, quam Agamemnonis Bononiensis rogatu edidit. Questiones etiam plurimas, tùm Philosophicas, tum Theologicas terminatas reliquit vario argumento; nec non bene vivendi Regulas complures extruxit. Simul & Epistolas complures scripsit variis de causis: & haec quidem omnia Latina lingua ad meam notitiam pervenere, quamquam & multa alia extare, ab his qui videre, perdidici. Quae autem vernacula lingua Italica perscripserit haec fere habentur. Liber de Christi amore. Liber de oratione, alius In mentalis orationis defensionem. Tractatus unus de Humilitate. Alius De sacrificio Missae & mysteriis ejus, alius quo Decem praecepta divina explicantur. Opusculum De viduali vita. Aliud opus Contra divinatricem Astrologiam, quod ex Joannis Pici Patrui mei disputationibus ⟨p. 127⟩collegit. Idque in ejus ipse prooemio praefatur. Ad Sacerdotes item & Clericos themate ex Levitico sumpto Monitorium opus quod pro eorum vitae norma haberi potest. Sed & Regulae ad Religiosos viros exhortatoriae & monitoriae. Epistolae non parum multae spectantur, quarum praecipua est ea quam ad Magdalenam sororem meam cenobium Virginum sub sanctae Clarae Regula jamjam ingressuram, rogatu meo conscripsit. Quae circum tria quae vocant essentialia Religiosorum vota diligentissimè versatur. Scripsit & Expositionem salutationis Angelicae ad Virginem Christi matrem.
Et spirituale adversus corporalem pestilentiam antidotum confecit. Et Hymnos cecinit carmine Italo, Lauds vulgus appellat. Crucis praetereà. Triumphum & Revelationum compendium quae Latino sermone prius ediderat, vernacula etiam lingua exaravit, ad eorum utilitatem qui Latinas literas ignorant. Extant & Sermonum eorum quos habebat ad populum nonnulla volumina, quae formis excusa sunt, & in publicam data utilitatem: & de suggestu pronunciantis ab ore notarii velocissimi calamo & opera excepta sunt, & pro miraculo est habitum potuisse quemquam scribentem manu, viri linguam tam velociter & fervide disserentis immo fulminantis assequi.
Et spirituale adversus corporalem pestilentiam antidotum confecit. Et Hymnos cecinit carmine Italo, Laudes vulgus appellat. Crucis praetereà. Triumphum & Revelationum compendium quae Latino sermone prius ediderat, vernacula etiam lingua exaravit, ad eorum utilitatem qui Latinas literas ignorant. Extant & Sermonum eorum quos habebat ad populum nonnulla volumina, quae formis excusa sunt, & in publicam data utilitatem: & de suggestu pronunciantis ab ore notarii velocissimi calamo & opera excepta sunt, & pro miraculo est habitum potuisse quemquam scribentem manu, viri linguam tam velociter & fervide disserentis immo fulminantis assequi.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pander ni vererer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, praeter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ardentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori datum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascentiae & concupiscentiae munia, peculiarly quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gregorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi ordinis viri veritatis contemplation celebres habiti: Secundi, criminum osores & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinisque scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scorsim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inventum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica ⟨p. 128⟩verò munia novo illum & eminenti modo tractasse, constat, utque prioribus, sic & nostro huic corrupto étiam congruere seculo ostendisse, quòd hominum pars maxima humanae ignorantiae caliginem, luce divinae scientiae fulgentiorem autumet. Dei autem proximique charitatem notum est eum sic excoluisse, atque sic in ea maximè succensos homines inflammasse, ut hoc longè lateque serpat adhuc incendium: tam vividus erat ignis, adeo & illius cordis & oris & calami follibus exagitatus est.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pandere ni vererer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, praeter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ardentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori datum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascentiae & concupiscentiae munia, peculiari quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gregorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi ordinis viri veritatis contemplatione celebres habiti: Secundi, criminum osores & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinisque scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scorsim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inventum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica
CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Ordine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hieronymus sacris habendis Concionibus sub•ogarat, atque ob eam praecipue causam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese expositurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus experimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare intervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ecclesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abolendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus omnino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è seed Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ignis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontificem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immineret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros:
CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Ordine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hieronymus sacris habendis Concionibus sub•ogarat, atque ob eam praecipue causam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese expositurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus experimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare intervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ecclesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abolendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus omnino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è sede Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ignis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontificem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immineret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros:
horum verò nihil ad Apulum offerentem socium ad id experimentum pravorum civium impulsu, nec eo quidem consilio, quod immunem à conflagration see fore putaret, (identidem ut ipse jactabat) verùm ut adversae partis defenso•e par• concrematione consumpto, res Hieronymi vana probaretur. At ubi ⟨p. 129⟩Dominicus urgere cepit, & de standis promissis Apulum postulare: involvit ille verba, & honestam subterfugiendi viam ratus, non cum Dominico se, sed cum Hieronymo tantae molis authore congredi velle profitetur. Hoc se perfugio tutum existimans, minimeque sibi datum iri confidens Hieronymum, qui omnes Ecclesiae primores, quos rebus à see praedictis repugnare noverat, in certamen ciebat, & ipsum Apulum, modò & Pontificis Maximi & inimicorum omnium summam delegari sibi imprimis obtineret. Res ad summum Magistratum urbis defertur, à quo & accersitur uterque, Dominicus quidem subscribit alacriter, Apulus autem cum Hieronymo duntaxat paratum see ait disceptare, corpusque suum & flammis objicere, non quod inde praesidio veritatis evasurum se confideret (ab hac enim spe longissimè aberat) sed ut ipse quidem conflagraret, Hieronymumque unà ad incendium raperet. Reclamat Dominicus, multò aequius ad seipsum quam ad Hieronymum hanc pertimere contentionem, ut quo cum coepta esset absolveretur. Provocatus namque ab eo fuerat in Prati oppido ad id discriminis, qui mox & annuente Dominico tacita see fuga subduxerat. Instat itaque Dominicus, polliceturque non tantum sui corporis, sed suorum etiam omnium fratrum in flammas ingressum. Idemque Hieronymus per autographos codicillos confirmat, fratresque omnes circiter 300. viris urbis Principibus offert, non utique arsuros, sed futuros incolumes, quibus tanta erat alacritas, tamque certa victoriae fiducia, ut eam quasi frontibus inscriptam prae see far viderentur. Assurrexit etiam innumera populi multitudo, sexus, aetatis & conditionis cujusque, longo ignis periculum deposcens agmine. Ad hoc tandem post longam concertationem ventum est, ut Dominicus isque quem Apulus subrogasset, flammis see crederent. Ignis aperto foro maximus in longitudinem astruitur, ut subeuntium vel salute, vel interitu veritas patefieret, definitur dies, parts conveniunt. Prior Hieronymus Dominicusque innumera comitati turba, ad forum ubi pyr a structa fuerat, perveniunt; pars altera eodem proficiscitur cavillis & dolis instructa;
horum verò nihil ad Apulum offerentem socium ad id experimentum pravorum civium impulsu, nec eo quidem consilio, quod immunem à conflagratione se fore putaret, (identidem ut ipse jactabat) verùm ut adversae partis defensoe par concrematione consumpto, res Hieronymi vana probaretur. At ubi
si quidem Dominico se ad ingrediendum ignem praeparanti objicit Apulus, exuere eum, qua indutus erat, tunicam oportere, ob id quod incantatam putaret, & magica fortasse superstition munitam, ne posset exuri. Nihil ille cunctatus libens, ea spoliatus alia mox induitur, opponit iterum Apulus, Christi corpus (uti volebat Dominicus) in ignem una deferre secum non licere, quod & perafcilè comburi posset, tutelamque gestanti praestare, ne incendio periret. Respondet Dominicus in pactis esse, nihil ut objici possit alterutri partium, modò Dominicus ipse cum eo quem Aplus obtu l•sset per flammas ingrederetur; vanam praeterea hanc esse censerique objectionem, cùm sola quae foris apparent, panis accidentia flammis obnoxia forent, corpus autem Christi laesionis aliquid ab igne pati nequeat, sed nec perfidum (ut obtendebat) hominem solam ob ejus sacramenti praesentiam illesum evadere posse ostendit. Quibus etiam addebat Hieronymus, reum see mortis fore & confiteri, idemque pro sectatoribus spondere, si vel pilos panni ejus è serico vellere, quo consecrata tegebatur hostia, vel leviter ignis exureret. Renuunt tamen Apulus, impiique cives, verity ne miraculum illud perageretur futurum toti orbi conspicuum. Quare discedunt omnes re infectâ, quod modis omnibus Dominicus peregisset, ni Silvestro Florentino ejus sodali ⟨p. 130⟩& sacerdoti revelatum fuisset angelico affatu nullo pacto debere Dominicum see flammis committere, nisi consecratam manibus hostiam gestaret. Id autem ea forte de causa potuit evenire, ne magicae superstitioni (cui mysterium illud maximè obsistit) miraculum adscriberetur, neve alio quopiam verti posset, & in malignum daemonem referri, cui facultas sublunaria ista haec movendi suapte natura data est.
si quidem Dominico se ad ingrediendum ignem praeparanti objicit Apulus, exuere eum, qua indutus erat, tunicam oportere, ob id quod incantatam putaret, & magica fortasse superstitione munitam, ne posset exuri. Nihil ille cunctatus libens, ea spoliatus alia mox induitur, opponit iterum Apulus, Christi corpus (uti volebat Dominicus) in ignem una deferre secum non licere, quod & perafcilè comburi posset, tutelamque gestanti praestare, ne incendio periret. Respondet Dominicus in pactis esse, nihil ut objici possit alterutri partium, modò Dominicus ipse cum eo quem Aplus obtu l•sset per flammas ingrederetur; vanam praeterea hanc esse censerique objectionem, cùm sola quae foris apparent, panis accidentia flammis obnoxia forent, corpus autem Christi laesionis aliquid ab igne pati nequeat, sed nec perfidum (ut obtendebat) hominem solam ob ejus sacramenti praesentiam illesum evadere posse ostendit. Quibus etiam addebat Hieronymus, reum se mortis fore & confiteri, idemque pro sectatoribus spondere, si vel pilos panni ejus è serico vellere, quo consecrata tegebatur hostia, vel leviter ignis exureret. Renuunt tamen Apulus, impiique cives, veriti ne miraculum illud perageretur futurum toti orbi conspicuum. Quare discedunt omnes re infectâ, quod modis omnibus Dominicus peregisset, ni Silvestro Florentino ejus sodali
EFFERBUIT hanc ob causam pravorum civium furor, qui magnam populi manum die sequenti ad aedem sancti Marci oppugnandam suscitant, ut Hieronymus eis omnino tradatur. Occluduntur fores ab amicis, ingruunt inimici, quorum illatam vim perpauci strenui retundunt. Hieronymus choro cum sodalibus clausus preces ad Deum pro amicis & inimicis fundit, stratus humi ad Christi corpus consecratum quod diu manibus gestaverat. Ignis interim valvis Ecclesiae ab oppugnatoribus admotus patefacit ingressum, invadunt hosts, nullaque habita sacri loci ratione, obvia quaeque diripiunt depraedanturque: Tentat interim disposita jam hostium turma chori aditum, & alia parte quâ ad claustrum itur: quod animadvertentes Religiosi quidam tirunculi, Deo fisi fores aperiunt, accensisque cereis obviam exeunt: quorum aspectus sacrilegos illos adeò perterruit, ut non secus ac tacti fulmine ad terram ruerent, excussis etiam amissisque armis. Suffusi pudore regrediuntur, ad septem horas acriter utrimque certatum est, concursus in horas fiebat major, cùm ab octoviris qui primores urbis consensu constituuntur, palam edicitur capitali poena, ne quis aedem sancti Marci defendat, eodemque mox edicto cavetur, ne Hieronymus intra ditionis Florentinae terminos praeterquam paucas horas immorari audeat; cui libens ille paruisset, ni qui tutabantur, honesta quadam eum violentia detinuissent. Ubi hoc à Magistratu supremo rescitum est, ad Hieronymum ipsum mittitur, accersiturque fide publica ut incolumis ad coenobium reverti posset, pariter & Dominicum & Sylvestrum citant. Arripit itaque iter cum sociis, inimicorum cuneis stipatus, nocte intempestâ, vesper namque pugnari coeptum est: Prius tamen fratres omnes hortatus est praeceptis stare, fidereque divinae bonitati, scivisse see jam pridem addens futuram hanc cladem, sed destinatum diem ignorasse, ipsosque monens, ut quaecunque praedixisset pro certissimis haberent, aeternum etiam sibi (ni vera loquutus fuisset) imprecatus interitum, Christi corpus quod manu retinuerat insumit. Confertque se ad Palatium Reipublicae multis oppressus, inimicorum crudelitate, & opprobriis & ictibus, quae suis locis operis progressu convenientius explicabuntur, cum poenas simul eorum qui saevierant recensebimus. Tum vero fidem fefellerunt, qui futurum eum incolumem polliciti suerant, capiunt enim detinentque in custodia.
EFFERBUIT hanc ob causam pravorum civium furor, qui magnam populi manum die sequenti ad aedem sancti Marci oppugnandam suscitant, ut Hieronymus eis omnino tradatur. Occluduntur fores ab amicis, ingruunt inimici, quorum illatam vim perpauci strenui retundunt. Hieronymus choro cum sodalibus clausus preces ad Deum pro amicis & inimicis fundit, stratus humi ad Christi corpus consecratum quod diu manibus gestaverat. Ignis interim valvis Ecclesiae ab oppugnatoribus admotus patefacit ingressum, invadunt hostes, nullaque habita sacri loci ratione, obvia quaeque diripiunt depraedanturque: Tentat interim disposita jam hostium turma chori aditum, & alia parte quâ ad claustrum itur: quod animadvertentes Religiosi quidam tirunculi, Deo fisi fores aperiunt, accensisque cereis obviam exeunt: quorum aspectus sacrilegos illos adeò perterruit, ut non secus ac tacti fulmine ad terram ruerent, excussis etiam amissisque armis. Suffusi pudore regrediuntur, ad septem horas acriter utrimque certatum est, concursus in horas fiebat major, cùm ab octoviris qui primores urbis consensu constituuntur, palam edicitur capitali poena, ne quis aedem sancti Marci defendat, eodemque mox edicto cavetur, ne Hieronymus intra ditionis Florentinae terminos praeterquam paucas horas immorari audeat; cui libens ille paruisset, ni qui tutabantur, honesta quadam eum violentia detinuissent. Ubi hoc à Magistratu supremo rescitum est, ad Hieronymum ipsum mittitur, accersiturque fide publica ut incolumis ad coenobium reverti posset, pariter & Dominicum & Sylvestrum citant. Arripit itaque iter cum sociis, inimicorum cuneis stipatus, nocte intempestâ, vespere namque pugnari coeptum est: Prius tamen fratres omnes hortatus est praeceptis stare, fidereque divinae bonitati, scivisse se jam pridem addens futuram hanc cladem, sed destinatum diem ignorasse, ipsosque monens, ut quaecunque praedixisset pro certissimis haberent, aeternum etiam sibi (ni vera loquutus fuisset) imprecatus interitum, Christi corpus quod manu retinuerat insumit. Confertque se ad Palatium Reipublicae multis oppressus, inimicorum crudelitate, & opprobriis & ictibus, quae suis locis operis progressu convenientius explicabuntur, cum poenas simul eorum qui saevierant recensebimus. Tum vero fidem fefellerunt, qui futurum eum incolumem polliciti suerant, capiunt enim detinentque in custodia.
POSTQUAM igitur ad palatium ventum est, sciscitantur ab Hieronymo Praesides, vera ne an falsa essent quae divinitus se dixerat accepisse? quem solita sua & coelitus impertita libertate affirmantem, spreta, posthabitaque data securitatis fide, carceri mancipant, simulque socios disparatis cellis concludunt, cruciatibus falsum ab iis extorturi. Deliguntur infestissimi viri quindecim ex omni inimicorum ejus numero selecti, quibus examen demandant, facturos eos in ipsum carnificinam (quo flagrabant odio) existimantes: quod quidem illis evenit ex sententia, eoque vehementius, quò majoris hebdomadae sacramentum nihil veriti divinum excruciare hominem aggrediuntur, eo potissimum tempore quo Christi cruciatus in Ecclesia solemnibus officiis explicantur. Datus enim vinculis est nocte eâ, quae sacrarum palmarum diem subsequitur, & biduo post tormentis hujusmodi traditus: manus decussim post terga revinciunt fortissimis vinculis, quibus ab alto demissus funis religatur; quo primùm in sublime trahitur, mox in praeceps ruere ita sinitur, ut & terram corpus non tangat, & in aëre suspensum ita proprio pondere resiliat, ut luxatis humerorum ossibus ac lacertis, maximus toto corpore dolour inuratur; alios demum excruciandi modos excogitant. Multae tum in eum calumniae, multa congesta scommata probraque, sputa & ictus, suis ut diximus referenda locis, variaque torquendi instrumenta ob oculos posita, illud tantùm ab eo quaerentes, ut quae de futuris praecinuerat recantaret, & see, quem futurarum rerum à Deo nuntium esse asseruerat, modò iret inficias. Ad id quoque extorquendum pedibus carbons accensos admoverunt, ut carne & nervis semiustulatis, prae dolore & cruciatus acerbitate dicta retractaret. Negatalacriter see facturum Hieronymus quod petunt. Repetunt ipsi funis tormina, eumque identidem exagitant, qui nihil aliud praeterquam haec in veterum Prophetarum ore versari solita, iterum atque ite • afferre voluit, Tolle, tolle Domine animam meam. Et ut cumulatius mer • proveniret, genibus positis, ubi tormina cessaverant, pro tortoribus supplex Deum rogabat: Antea verò his qui eum vexabant protestatus est, se vera praedixisse, ea credi ab iis ipsis deberi, si qua tamen illis adversa vi tormentorum dicturus esset, pro falsis tenenda. Insistunt tamen carnifices, nonnullaque ejus responsa tabellione adhibito excerpunt, id potissimum molientes ut falsum vatem ostenderent.
POSTQUAM igitur ad palatium ventum est, sciscitantur ab Hieronymo Praesides, vera ne an falsa essent quae divinitus se dixerat accepisse? quem solita sua & coelitus impertita libertate affirmantem, spreta, posthabitaque data securitatis fide, carceri mancipant, simulque socios disparatis cellis concludunt, cruciatibus falsum ab iis extorturi. Deliguntur infestissimi viri quindecim ex omni inimicorum ejus numero selecti, quibus examen demandant, facturos eos in ipsum carnificinam (quo flagrabant odio) existimantes: quod quidem illis evenit ex sententia, eoque vehementius, quò majoris hebdomadae sacramentum nihil veriti divinum excruciare hominem aggrediuntur, eo potissimum tempore quo Christi cruciatus in Ecclesia solemnibus officiis explicantur. Datus enim vinculis est nocte eâ, quae sacrarum palmarum diem subsequitur, & biduo post tormentis hujusmodi traditus: manus decussim post terga revinciunt fortissimis vinculis, quibus ab alto demissus funis religatur; quo primùm in sublime trahitur, mox in praeceps ruere ita sinitur, ut & terram corpus non tangat, & in aëre suspensum ita proprio pondere resiliat, ut luxatis humerorum ossibus ac lacertis, maximus toto corpore dolor inuratur; alios demum excruciandi modos excogitant. Multae tum in eum calumniae, multa congesta scommata probraque, sputa & ictus, suis ut diximus referenda locis, variaque torquendi instrumenta ob oculos posita, illud tantùm ab eo quaerentes, ut quae de futuris praecinuerat recantaret, & se, quem futurarum rerum à Deo nuntium esse asseruerat, modò iret inficias. Ad id quoque extorquendum pedibus carbones accensos admoverunt, ut carne & nervis semiustulatis, prae dolore & cruciatus acerbitate dicta retractaret. Negatalacriter se facturum Hieronymus quod petunt. Repetunt ipsi funis tormina, eumque identidem exagitant, qui nihil aliud praeterquam haec in veterum Prophetarum ore versari solita, iterum atque ite afferre voluit, Tolle, tolle Domine animam meam. Et ut cumulatius mer proveniret, genibus positis, ubi tormina cessaverant, pro tortoribus supplex Deum rogabat: Antea verò his qui eum vexabant protestatus est, se vera praedixisse, ea credi ab iis ipsis deberi, si qua tamen illis adversa vi tormentorum dicturus esset, pro falsis tenenda. Insistunt tamen carnifices, nonnullaque ejus responsa tabellione adhibito excerpunt, id potissimum molientes ut falsum vatem ostenderent.
Reddit Hieronymus ambigua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena pleraque & insulsa non parum multa comminiscuntur, been actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.
Reddit Hieronymus ambigua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena pleraque & insulsa non parum multa comminiscuntur, bene actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.
Quinquagesimum quoque psalmum dum esset in vinculis absque ullo librorum adminiculo, imò omni corporis vexatione & mentis angustia iactatus latissimè interpretatus est. Explanavit item quinque versiculos ejus psalmi cui principium est. In to Domine speravi non confundar in aeternum. Ad haec commentarios cudit in Solomonis Cantica brevissimos, & stilo quasi laconico exaratos. In Hieremiae Threnos etiam, quae Lamentationes à nobis dicuntur. Sed & Quadruplicem Dominicae orationis expositionem perfecit, & qui fieri commodo possit simul edocuit, ut ex lectione ad orationem, ex eaque ad meditationem & contemplationem ascenderemus. Job quoque librum interpretari aggressus, at in quinto & decimo capite ejusdem variis distentus occupationibus desiit, quae impedimento etiam fuere ne coeptam Evangeliorum interpretationem absolveret. Adde Conclusiones perbreves Pontificiorum decretorum, quae exposuit, ac Expositionem exactam in Gradus Bonaventurae Ordin. Minorum, quibus ad perfectionem vitae spiritualis ascenditur, quam Agamemnonis Bononiensis rogatu edidit. Questiones etiam plurimas, tùm Philosophicas, tum Theologicas terminatas reliquit vario argumento; nec non bene vivendi Regulas complures extruxit. Simul & Epistolas complures scripsit variis de causis: & haec quidem omnia Latina lingua ad meam notitiam pervenere, quamquam & multa alia extare, ab his qui videre, perdidici. Quae autem vernacula lingua Italica perscripserit haec fere habentur. Liber de Christi amore. Liber de oratione, alius In mentalis orationis defensionem. Tractatus unus de Humilitate. Alius De sacrificio Missae & mysteriis ejus, alius quo Decem praecepta divina explicantur. Opusculum De viduali vita. Aliud opus Contra divinatricem Astrologiam, quod ex Joannis Pici Patrui mei disputationibus ⟨p. 127⟩collegit. Idque in ejus ipse prooemio praefatur. Ad Sacerdotes item & Clericos themate ex Levitico sumpto Monitorium opus quod pro eorum vitae norma haberi potest. Sed & Regulae ad Religiosos viros exhortatoriae & monitoriae. Epistolae non parum multae spectantur, quarum praecipua est ea quam ad Magdalenam sororem meam cenobium Virginum sub sanctae Clarae Regula jamjam ingressuram, rogatu meo conscripsit. Quae circum tria quae vocant essentialia Religiosorum vota diligentissimè versatur. Scripsit & Expositionem salutationis Angelicae ad Virginem Christi matrem.