A26815:270
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.
POSTQUAM igitur ad palatium ventum est, sciscitantur ab Hieronymo Praesides, vera ne an falsa essent quae divinitus se dixerat accepisse? quem solita sua & coelitus impertita libertate affirmantem, spreta, posthabitaque data securitatis fide, carceri mancipant, simulque socios disparatis cellis concludunt, cruciatibus falsum ab iis extorturi. Deliguntur infestissimi viri quindecim ex omni inimicorum ejus numero selecti, quibus examen demandant, facturos eos in ipsum carnificinam (quo flagrabant odio) existimantes: quod quidem illis evenit ex sententia, eoque vehementius, quò majoris hebdomadae sacramentum nihil veriti divinum excruciare hominem aggrediuntur, eo potissimum tempore quo Christi cruciatus in Ecclesia solemnibus officiis explicantur. Datus enim vinculis est nocte eâ, quae sacrarum palmarum diem subsequitur, & biduo post tormentis hujusmodi traditus: manus decussim post terga revinciunt fortissimis vinculis, quibus ab alto demissus funis religatur; quo primùm in sublime trahitur, mox in praeceps ruere ita sinitur, ut & terram corpus non tangat, & in aëre suspensum ita proprio pondere resiliat, ut luxatis humerorum ossibus ac lacertis, maximus toto corpore dolour inuratur; alios demum excruciandi modos excogitant. Multae tum in eum calumniae, multa congesta scommata probraque, sputa & ictus, suis ut diximus referenda locis, variaque torquendi instrumenta ob oculos posita, illud tantùm ab eo quaerentes, ut quae de futuris praecinuerat recantaret, & see, quem futurarum rerum à Deo nuntium esse asseruerat, modò iret inficias. Ad id quoque extorquendum pedibus carbons accensos admoverunt, ut carne & nervis semiustulatis, prae dolore & cruciatus acerbitate dicta retractaret. Negatalacriter see facturum Hieronymus quod petunt. Repetunt ipsi funis tormina, eumque identidem exagitant, qui nihil aliud praeterquam haec in veterum Prophetarum ore versari solita, iterum atque ite • afferre voluit, Tolle, tolle Domine animam meam. Et ut cumulatius mer • proveniret, genibus positis, ubi tormina cessaverant, pro tortoribus supplex Deum rogabat: Antea verò his qui eum vexabant protestatus est, se vera praedixisse, ea credi ab iis ipsis deberi, si qua tamen illis adversa vi tormentorum dicturus esset, pro falsis tenenda. Insistunt tamen carnifices, nonnullaque ejus responsa tabellione adhibito excerpunt, id potissimum molientes ut falsum vatem ostenderent.