Monachi.
pp. 225–22912 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Monachi.
1 Veteres de origine Monachatus, incerta & varia loquuntur. Aliquando ad Eliam & Elizaeum referunt. Hieron. epist. 13. Ad Paulinum, Noster princeps elias, noster Eliz•us, nostri duces filij prophetarum, qui habitant in agris & solitudinibus. Aliquando ad Joannem Baptistam. Chrysost. hom. 1. in Marcum, Monachorum princeps Joannes Baptista. Aliquā. do ad Paulum quendam Thebaeum. Hieron. in prolog. ad Pauli Eremitae vitam, Amathas & Macarius discipuli Ant• nij etiam nunc affirmant, Paulum quendam Theb•um principem istius rei fuisse: quod non tam nomine quàm opinione, nos quoque comprobamus. Aliquando ad Apostolos. Cassianus Collat. 18 cap. 5. Itaque coenobitarum disciplina, à temper praedicationis Apostolicae exordium sumpsit. Hoc autem falsum, Chrysostomus homil. 25. in Hebr. apertè ait, Pauli tempore ne Monachorum quidem vestigium fuisse. Et Hieronym▪ in vita Hilarionis, ait, nullum Monachum in Syria ante St. Hilarionem fuisse, & illum fundatorem huius conuersationis, ⟨p. 226⟩in illa provincia fuisse.
1 Veteres de origine Monachatus, incerta & varia loquuntur. Aliquando ad Eliam & Elizaeum referunt. Hieron. epist. 13. Ad Paulinum, Noster princeps elias, noster Eliz•us, nostri duces filij prophetarum, qui habitant in agris & solitudinibus. Aliquando ad Ioannem Baptistam. Chrysost. hom. 1. in Marcum, Monachorum princeps Ioannes Baptista. Aliquā. do ad Paulum quendam Thebaeum. Hieron. in prolog. ad Pauli Eremitae vitam, Amathas & Macarius discipuli Ant• nij etiam nunc affirmant, Paulum quendam Theb•um principem istius rei fuisse: quod non tam nomine quàm opinione, nos quoque comprobamus. Aliquando ad Apostolos. Cassianus Collat. 18 cap. 5. Itaque coenobitarum disciplina, à tempere praedicationis Apostolicae exordium sumpsit. Hoc autem falsum, Chrysostomus homil. 25. in Hebr. apertè ait, Pauli tempore ne Monachorum quidem vestigium fuisse. Et Hieronym in vita Hilarionis, ait, nullum Monachum in Syria ante St. Hilarionem fuisse, & illum fundatorem huius conuersationis,