pp. 1471–147219 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Externo nubat Maria ut regina Philippo,
EXterno nubat Maria vt regina Philippo,
Ut sint pulsa suis sceptra Britanna locis:
Vt sint pulsa suis sceptra Britanna locis:
Vult Daemon generis nostri antiquissimus hostis,
Anglorum non vult anchora sola Deus.
Nolunt hoc Galli, nolunt Scoti armipotentes,
Vult Caesar, Flandrus, vult Italus Golias.
Vult grex Pontificum, stirps Caypha, turba bicornis,
1Non vult sanctorum sed pia turba patrum.
Nolunt octo, quibus sunt vincla jugalia curae,
Nolunt octo, quibus sunt vincla iugalia curae,
Quinque cathenati Daemonis art volunt.
Quinque cathenati Daemonis arte volunt.
Hoc neque tu prorsus Dudlaee animose volebas:
Inuitum regni Consilium voluit.
Dedecus hoc non vult fortissimus ille Viatus,
Inuitus populus, sic proceresque volent.
Vos vultis, quoniam semper mala cuncta voletis:
Non vul• Graius Dux, nec pia turba volet.
Quot tulit Hispanus rex ergò commoda secum,
Reginae socias cum dedit ille manus?