pp. 147219 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hispano nubat Maria ut regina Philippo,
HIspano nubat Maria vt regina Philippo,
Extirpetur stirps ut quoque Nobilium:
Extirpetur stirps vt quoque Nobilium:
Vult pater id vester disturbans omnia Daemon,
Non vult Anglorum sed pater Altitonans.
Non vult bellipotens Gallus, non vult Scotus acer,
Vult Caesar, Flandrus, Papicolaeque volunt.
Grex mitratorum vult, Cayphae ipsa propago:
Non vult sanctorum sed pius ordo patrum.
Nolunt octo, pios qui jure colunt hymenaeos,
Nolunt octo, pios qui iure colunt hymenaeos,
Quinque cathenati pro impietate volunt.
Dudlaeus minimè voluit Northumbrius Heros:
Cui sua perchara est patria, nemo volet.
Libertatis amans non vult bonus ille Viatus,
Non proceres, non plebs, nec pia turba volet.
Vos vultis, pietas qui vultis ut exulet omnis,
Vos vultis, pietas qui vultis vt exulet omnis,
Non Graius, sed nec Cantia turba volet.
Ergò magis clarus quî fit (rogo) sanguis avitus,
Ergò magis clarus quî fit (rogo) sanguis auitus,
Quando jugalis sit junctus uterque thorough?
Quando iugalis sit iunctus vterque thoro?