NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res una (est Deus testis) nos hoc tempore animavit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christiané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi videbare. Ac primum quidem proverbio illo de fure & pastore (quanquam proverbij vocem parabolae vice mihi usurpasse videtur Evangelista) carpsit, ut recte & vere aiebas, Christus Scribarum & pharisaeorum (utpote deus,1 eoque [Greek or Hebrew]) vesaniam obduratamque incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in genere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad unum fures sunt & latrones. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi omnes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te uno paucisque alijs, quos nescio tuae fa•inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, ut semper usus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si divo credimus Paulo, ante tempus judicandum, quod veniat Dominus qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium, Christus quoque ipse, judex vivorum & mortuorum, à deo patre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) judicio judicatis eo judicabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo praedicari, annunciari, revelari, & si fieri possit, ob oculos pony, no debacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, non dici bonum malum, & malum bonum, dulce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dumb alius alium mordemus & devoramus, vicissim alius ab alio consumemur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse videto. Novimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo:
NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res vna (est Deus testis) nos hoc tempore animauit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christiané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi videbare. Ac primum quidem prouerbio illo de fure & pastore (quanquam prouerbij vocem parabolae vice mihi vsurpasse videtur Euangelista) carpsit, vt recte & vere aiebas, Christus Scribarum & pharisaeorum (vtpote deus,1 eoque 〈non-Latin alphabet〉) vesaniam obduratamque incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in genere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad vnum fures sunt & latrones. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in stabulum ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi omnes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te vno paucisque alijs, quos nescio tuae fa•inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, vt semper vsus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si diuo credimus Paulo, ante tempus iudicandum, quod veniat Dominus qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium, Christus quoque ipse, iudex viuorum & mortuorum, à deo patre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) iudicio iudicatis eo iudicabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo praedicari, annunciari, reuelari, & si fieri possit, ob oculos poni, no debacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, nō dici bonum malum, & malum bonum, dulce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dum alius alium mordemus & deuoramus, vicissim alius ab alio consumemur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse videto. Nouimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo:
- 1Praelatos omnes esse latrones.