Book 11
pp. 1690–19555,145 passagespart 28 of 129
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Subiunxisti christian parum ut mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christianum esse, quam sit Judeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christianum, sed Oecolampadianum
Subiunxisti christiane parum vt mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christianum esse, quam sit Iudeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christianum, sed Oecolampadianum
*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan utcunque suppleri possunt ex sequente Latimeri responsione.
*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan vtcunque suppleri possunt ex sequente Latimeri responsione.
Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Petri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defendendus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum inefficax est, (tibi dabo claves regni coelorum. &c.) Si nihil est opus ut defensetur Petri primatus, nihil est opus ut defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem usque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus refer posse beneficam Petri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri confessio, an non est Jesum esse Christum filium Dei viventis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri primatus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro viri•i sedem tueatur, & defenset apostolicam.
Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Petri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defendendus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum inefficax est, (tibi dabo claues regni coelorum. &c.) Si nihil est opus vt defensetur Petri primatus, nihil est opus vt defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem vsque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus referre posse beneficam Petri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri confessio, an non est Iesum esse Christum filium Dei viuentis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri primatus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro virii sedem tueatur, & defenset apostolicam.