Notitia Indiarum.
pp. 49–87181 passagespart 4 of 5
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
(b) Ob frequentissima illa colloquia, quae ille cum gentibus de salute in Christo unico fundamento instituebat.
(c) Ob illam translationem verbi divini in lingua gentis hujus Damulicae: utpote quem DOMINUS in hisce omnibus ad singularem usum Ecclefiae colligendae tam bonis naturae quam gratiae vel optime exornaverat.
In memoriam hujus Viri, ut testis Veri• tis, Tibi, hic offero Novum illud Testamentum in lingua Damulica, una cum aliis libellis ⟨p. 78⟩de vero Christianismo conscriptis, quae omnia aequi bonique consulas, atque instat munusculi a nobis benevole admittas, obnixe velim; utpote qui pro tuis libris ad nos missis gratias agimus maximas.
Dona illa aurea, quae a Juvenibus Tecum sunt oblata, ego hic juventati nostrae Scholasticae distribu•. DEUS Remunerator omnium Optimus rependet unicuique secundum opus suum, et ut DEUS Pectora horum juvenum aurea veste fidei magis magisque exornet, illud est, quod in precibus habet spes nostrae juventutis, gratias insuper Benefactoribus agendo maximas.
Interim dum haec geruntur, dum B. Ziegenbalgius Caelum cum terra commutat. DEUS Misericors mediis hic inlangustiis, operis tamen sui nostrae hujus Missionis recordatus est: Providentia enim ejus rectrice eodem tempore tres Missionis Candidati ad nos ablegantur, qui, cum vera Pietate sint imbuti, omne nunc tempus addiscendae linguae Damulicae sedulo impendunt. Et simulac aliqualem hujus Malabaricae linguae habilitatem in dicendo adsecuti suerint, quatuor nos sumus qui potissimum circa Conversionem