6 Processu temporis doctrina satisfactionis incommodis locutionibus proposita, & expressa est. Dicunt enim Patres, his, peccata redimi, expiry, lavari, purgari. Chrysost. hom. 1. in Genesin. ait, Communis nostri omnium Dominus,—cupiens ea quae unquam peccavimus nos abluere, hanc quae per jeiunium sit curationem, adinu•nit. Prosper. lib. de Promiss. & Praed. part. 2. c. 7. ait, Eleemosynam, totum hominem mundare. Leo Serm. 2. de Collectis ait, Si quid culparum in hac terrena habitation contrahitur, Eleemosynis deleatur. Caesarius hom. 1. ait. Hominem, qui se perdidit, satisfactione suâse redimere. Chrysologus homilia 42. Jeiunium nobis aperit coelum, jeiunium nos intromittit ad Deum. Maximus Tautinensis homil. de Diversis, Eleemosyna extinguit peccatum, sicut aqua baptismi, gehennae extinguit incendium. Ergo Eleemosyna quodammodo animarum aliud est lavacrum. Notandum est Patres non loqui more papistico, de remissione aliqua poenae temporalis: loquuntur enim absolutè, de tota culpa & paena simul, & proinde in his & similibus loquendi formulis, metonymia est [Greek or Hebrew]; per quam, occasioni, viae, medio, & instrumento tribuitur, quod est alterius proprium Solus enim Christi sanguis est satisfactio & expiatio omnium peccatorum, ex sententia Patrum. Basil. in 1. cap. Isaiah. Una expiatio peccati, nimirum sanguis ille pro mundi salute essusus. Ambros. in Luc. 22. & serm. 46. dicit, ablu•, & purgari lachrymis peccata. Addit ibidem expressé: Legi quidem •etri lachry•nas▪ sed eius satisfactionem non lego. Communiter solemus dicere, hoc iter me ditavit. Et iniuriae condonatio, non est causa remissionis, sed Lex, vel conditio tantùm, sub qua veniam accepimus. Hoc modo Adrianus Papa, ad Fredericum ait, Contulimus tibi insigne imperialis coronae, id est, imposuimus. Sigonius de regno Italiae. l. 12.
6 Processu temporis doctrina satisfactionis incommodis locutionibus proposita, & expressa est. Dicunt enim Patres, his, peccata redimi, exp••ri, lavari, purgari. Chrysost. hom. 1. in Genesin. ait, Communis nostri omnium Dominus,—cupiens ea quae vnquam peccauimus nos abluere, hanc quae per ieiunium sit curationem, adinu•nit. Prosper. lib. de Promiss. & Praed. part. 2. c. 7. ait, Eleemosynam, totum hominem mundare. Leo Serm. 2. de Collectis ait, Si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, Eleemosynis deleatur. Caesarius hom. 1. ait. Hominem, qui se perdidit, satisfactione suâse redimere. Chrysologus homilia 42. Ieiunium nobis aperit coelum, ieiunium nos intromittit ad Deum. Maximus Tautinensis homil. de Diuersis, Eleemosyna extinguit peccatum, sicut aqua baptismi, gehennae extinguit incendium. Ergo Eleemosyna quodammodo animarum aliud est lauacrum. Notandum est Patres non loqui more papistico, de remissione aliqua poenae temporalis: loquuntur enim absolutè, de tota culpa & paena simul, & proinde in his & similibus loquendi formulis, metonymia est 〈non-Latin alphabet〉; per quam, occasioni, viae, medio, & instrumento tribuitur, quod est alterius proprium Solus enim Christi sanguis est satisfactio & expiatio omnium peccatorum, ex sententia Patrum. Basil. in 1. cap. Esai. Una expiatio peccati, nimirum sanguis ille pro mundi salute essusus. Ambros. in Luc. 22. & serm. 46. dicit, ablu•, & purgari lachrymis peccata. Addit ibidem expressé: Legi quidem •etri lachry•nas▪ sed eius satisfactionem non lego. Communiter solemus dicere, hoc iter me ditauit. Et iniuriae condonatio, non est causa remissionis, sed Lex, vel conditio tantùm, sub qua veniam accepimus. Hoc modo Adrianus Papa, ad Fredericum ait, Contulimus tibi insigne imperialis coronae, id est, imposuimus. Sigonius de regno Italiae. l. 12.