Quaeso Domine mi, quia inuenit seruus tuus gratiam corā te ut saluares me: non possum in monte saluari, ne fortè apprehē dat me malum & moriar. Est Civitas juxta hic ad quam▪ possum fugere parua, 1& saluabor in ea. Quid est quod Loth à Sodomis fugiens praecipiente Angelo ut in monte saluaretur, montem ascē dere quia ibi mori timebat, noluit, sed Segor paruā civitatem juxtà montem positam, ut in ea saluaretur, ad habitandum elegir, nisi quicunque fidelium Sodometicae libidinis incendium & periculum evadere cupiens, dumb celsitudinē virginalem non valet, & castitatis vidualis timet ascendere ne in ea periclitetur ad cō jugalem copulam cùm ad utramque continentiam p•r•ula est & utrique proxima, 2confugit? Namque post continentias supradictas, haec castitas probatur laudabilis, & non privatur praemio regni coelestis. Ad hanc castitatem, qui non potest continere, jubetur accedere & in ea suluari, ne fortè si montem ascenderit, apprehendat eum malū & moriatur, & ne, si continentiam non sibi divinitus concessam, suis viribus obtinere tentaverit, malum incontinentiae vel fornicationis vel aliquarum supradictarum pes••um eum apprehendat, & in eis mortaliter pereat. Sunt enim multi qui dū infirmitatem suam non considerant, & dum maiora see apprehendere conantur, ipsa sua praecipitatione retroacti, in deteriora labuntur: quia dum maiora inconsultius ambiunt, minora quae tenere videbantur, 3amittunt. Quod sanè exemplo ipsius Loth apertè demonstratur: qui dum relicta Segor quam ad habitandum elegerat, & in qua saluari petierat, in montem ascendit, ibique mansit, in incestum filiarum suarum, ipsarum surreptione corruit, sicut scriptura dicit. Ita namque scriptum est: Ascendit Loth de Segor & mansit in monte, dederuntque filia patri suo bibire vinum nocte illa, & ingressa est maior, dormivitque cum patre. Quod nequaquam sibi contigisset, si in Segor in qua saluari poterat, ad praeceptum Angeli, sicut ille postulaverat, remaneret. Sed quia hoc quod sibi ab Angelo concessum fuerat, dereliquit, & quod concessum non fuerat, 4id postea sua voluntate contra praeceptum Angeli praesumpsit, salutis suae dispendium pertulit, & grave incestus peccatum incurrit. Sic plerisque contingit▪ qui dum quod sibi concessum est à Deo relinquunt, & id quod sibi concessum est ambiunt, & illud quod sibi concessum est perdunt, & illud quod sibi concessum non est, aprehendunt.
Quaeso Domine mi, quia inuenit seruus tuus gratiam corā te vt saluares me: non possum in monte saluari, ne fortè apprehē dat me malum & moriar. Est Ciuitas iuxta hic ad quam▪ possum fugere parua, 1& saluabor in ea. Quid est quod Loth à Sodomis fugiens praecipiente Angelo vt in monte saluaretur, montem ascē dere quia ibi mori timebat, noluit, sed Segor paruā ciuitatem iuxtà montem positam, vt in ea saluaretur, ad habitandum elegir, nisi quicunque fidelium Sodometicae libidinis incendium & periculum euadere cupiens, dum celsitudinē virginalem non valet, & castitatis vidualis timet ascendere ne in ea periclitetur ad cō iugalem copulam cùm ad vtramque continentiam p•r•ula est & vtrique proxima, 2confugit? Namque post continētias supradictas, haec castitas probatur laudabilis, & non priuatur praemio regni coelestis. Ad hanc castitatem, qui non potest continere, iubetur accedere & in ea suluari, ne fortè si montem ascenderit, apprehendat eum malū & moriatur, & ne, si continentiam non sibi diuinitus concessam, suis viribus obtinere tentauerit, malum incontinentiae vel fornicationis vel aliquarum supradictarum pes••um eum apprehendat, & in eis mortaliter pereat. Sunt enim multi qui dū infirmitatem suam non considerant, & dum maiora se apprehendere conantur, ipsa sua praecipitatione retroacti, in deteriora labuntur: quia dum maiora inconsultius ambiunt, minora quae tenere videbantur, 3amittunt. Quod sanè exemplo ipsius Loth apertè demonstratur: qui dum relicta Segor quam ad habitandum elegerat, & in qua saluari petierat, in montem ascendit, ibique mansit, in incestum filiarum suarum, ipsarum surreptione corruit, sicut scriptura dicit. Ita namque scriptum est: Ascendit Loth de Segor & mansit in monte, dederuntque filia patri suo bibire vinum nocte illa, & ingressa est maior, dormiuitque cum patre. Quod nequaquam sibi contigisset, si in Segor in qua saluari poterat, ad praeceptum Angeli, sicut ille postulauerat, remaneret. Sed quia hoc quod sibi ab Angelo concessum fuerat, dereliquit, & quod concessum non fuerat, 4id postea sua voluntate contra praeceptum Angeli praesumpsit, salutis suae dispendium pertulit, & graue incestus peccatum incurrit. Sic plerisque contingit▪ qui dum quod sibi concessum est à Deo relinquunt, & id quod sibi concessum est ambiunt, & illud quod sibi concessum est perdunt, & illud quod sibi concessum non est, aprehendunt.
- 1[…]〈…〉
- 2[…]〈…〉
- 3[…]〈…〉
- 4[…]〈…〉