pp. 147223 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qvamlibet Anglorum stirps ementita Philippo,
QVamlibet Anglorum stirps ementita Philippo,
Et Maria Hispana de genetrice fuit:
Ut tamen Hispano, confusi sanguinis Angla
Vt tamen Hispano, confusi sanguinis Angla
Nuberet in gentis dedecus atque patris,
Noluit Anglorum priscae virtutis amator,
Sed Deus in nostram perniciem voluit.
Noluit in nostram, nisi conspirata, salutem
Turba: quid ad nos si gens inimica volet?
Pontifices fati, quasi Cayphas, omina dantes
Nolebant: at grex cacolucos voluit.
Elegere pij connubia talia nolle:
Veil quidem demens haeresis illa fuit.
Velle quidem demens haeresis illa fuit.
Consilium multo praestantius octo mariti,
Quinque cathenatis ob malefacta, dabant.
Noluit hos jungi thalamos Northumbrius heros.
Noluit hos iungi thalamos Northumbrius heros.
O consultores, qui voluere, malos.
Noluit haud aequo confligens mart Viatus,
Noluit haud aequo confligens marte Viatus,
Solaque quae voluit, turba Papalis erat.
Nolebat Graius, neque terra Britanna volebat:
Nos, quoniam Dominus sic voluit, tulimus.
Sed tulimus pariter fata infoelicia, quando
Infoelix Maria est nupta Philippe tibi.