The Latin copy, word for word.
Nos infra-scripti Pastores Ecclesiae Belgicae in civitate Amsteldamensi, a viro Reverendo D. Pageto, fiddly pastor in Ecclesiâ Anglicanâ ejusdem civitatis, nec non a venerandis fratribus Senioribus ac Diaconis ejusdem Ecclesiae Anglicanae, specialiter requisiti ac fraternè rogati, ut privatum nostrum judicium in causa vocationis (quae ab universâ Ecclesiâ praedictâ videtur expeti) Reverendi, Clarissimi, Doctissimique viri D. DAVENPORTII sincerè declarare, atque exponere non recusemus, idque in casu illo unico particularly, spectante Baptismum eorum. infantium, qui in Ecclesiâ Anglicanâ baptizandi offeruntur; Re totâ utrinque benè intellectâ, ritè perpensâ, et ad normam Verbi Dei, ordinemque receptum in Ecclesijs Reformatis harum Provinciarum, in quibus praedicta Ecclesia Anglicana sese membrum profiretur sub Class Amsteldamensi, probè examinatâ, ⟨p. 127⟩sincerè, ac coram Deo, in bonâ conscientiâ responsum damus, atque declaramus; Nihil magis nobis in votis esse, quam ut praedictus D. Davenportius cujus insignis eruditio, et singularis pietas ab omnibus fratribus Anglicanis apprime probatur; laudaturque quemque hoc ipso nomine, nec non ob alias virtutes ejus laudabiles, etiam ipsi D. Pageto charissimum esse intelligimus, ad ministerium Ecclesiae Anglicanae praedictae legitime promoveatur. Bonum insuper ipsius Zelum ac studium de parentum ac susccptorum istorum liberorum praeviô aliquô examine privatô in religione Christianâ instituendô, quam maximè quidem nobis probari, de re ipsâ tamen ita nos statuere, ut praedictum illud examen, quantum Ecclesiae Anglicanae ferret aedificatio, instituatur, sed si fortè vel parentes, susceptoresve istud accedere ac subire renuant, vel ob temporis brevitatem, aut alijs justis de causis fieri illud non queat, vel etiam qui accesserint, fratris vel fratrum examinantium judicio non videbuntur, pro isto tempore, satisfacere, ipse infans cujus parents, susceptoresve constat esse Christianos, quique Christianam religionem, ad lectionem liturgiae Sacramenti Baptismi publicè coram Ecclesia profitentur, a Baptismo propterea minime arceatur, aut baptizarì recusetur, sed ut ejusmodi ignorantes parents, susceptoresve, post infantem baptizatum ulterĭus postea, quoad fieri potest, edoceantur;
The Latine copy, word for word.
Nos infra-scripti Pastores Ecclesiae Belgicae in civitate Amsteldamensi, a viro Reverendo D. Pageto, fideli pastore in Ecclesiâ Anglicanâ ejusdem civitatis, nec non a venerandis fratribus Senioribus ac Diaconis ejusdem Ecclesiae Anglicanae, specialiter requisiti ac fraternè rogati, ut privatum nostrum judicium in causa vocationis (quae ab universâ Ecclesiâ praedictâ videtur expeti) Reverendi, Clarissimi, Doctissimique viri D. DAVENPORTII sincerè declarare, atque exponere non recusemus, idque in casu illo unico particulari, spectante Baptismum eorum. infantium, qui in Ecclesiâ Anglicanâ baptizandi offeruntur; Re totâ utrinque benè intellectâ, ritè perpensâ, et ad normam Ʋerbi Dei, ordinemque receptum in Ecclesijs Reformatis harum Provinciarum, in quibus praedicta Ecclesia Anglicana sese membrum profiretur sub Classe Amsteldamensi, probè examinatâ, ⟨p. 127⟩sincerè, ac coram Deo, in bonâ conscientiâ responsum damus, atque declaramus; Nihil magis nobis in votis esse, quam ut praedictus D. Davenportius cujus insignis eruditio, et singularis pietas ab omnibus fratribus Anglicanis apprime probatur; laudaturque quemque hoc ipso nomine, nec non ob alias virtutes ejus laudabiles, etiam ipsi D. Pageto charissimum esse intelligimus, ad ministerium Ecclesiae Anglicanae praedictae legitime promoveatur. Bonum insuper ipsius Zelum ac studium de parentum ac susccptorum istorum liberorum praeuiô aliquô examine privatô in religione Christianâ instituendô, quam maximè quidem nobis probari, de re ipsâ tamen ita nos statuere, ut praedictum illud examen, quantum Ecclesiae Anglicanae feret aedificatio, instituatur, sed si fortè vel parentes, susceptoresve istud accedere ac subire renuant, vel ob temporis brevitatem, aut alijs justis de causis fieri illud non queat, vel etiam qui accesserint, fratris vel fratrum examinantium judicio non videbuntur, pro isto tempore, satisfacere, ipse infans cujus parentes, susceptoresve constat esse Christianos, quique Christianam religionem, ad lectionem liturgiae Sacramenti Baptismi publicè coram Ecclesia profitentur, a Baptismo propterea minime arceatur, aut baptizarì recusetur, sed ut ejusmodi ignorantes parentes, susceptoresve, post infantem baptizatum ulterĭus postea, quoad fieri potest, edoceantur;