NOn vos latet (Viri doctissimi) in rebus arduis, ambiguis,1 & causis difficili oribus, judicium apud veteres (juxta mandatum dei) delatum fuisse semper ad sacerdotes Levitas, & ad praesidem, qui pro tempore, judicis munere fungebatur: ut omnes hi causas & lites difficiliores explicarent, ex praescripto legis dei. Ita qualescunque controversiae fuerunt: ex sententia sacerdotū- & praesidis, ad normam & praescriptum legis Dei lata, componebantur. Et ab eo quod judices, partibus litigantibus statuissent: nullo modo erat declinandum. Quod si quis contumatius sacerdoti aut praesidi non paruisset, juxta legem Dei sententiam pronuncianti: poenas contumaciae morte tuebat, quo populus hac ultione & contumaciae vindicta admonitus, metueret: & deinceps insolescere desisteret. Quam difficiles, imò quàm periculosae, inter nos & vos de re Eucharistica, lites agantur: vestrae conciones, scripta, & libelli testantur: nos veró qui meliorem, veriorem, & antiqui ssimam fidē sustinemus, confiscation omnium bonorum nostrorum, dura & inhumana carceris seruitute sentimus. Quare mei ipsius nomine, ac omnium fratrum qui mecum eandem Catholicae ac sanctae religionis veritatem profitentur: vos omnes in Christo Jesu obtestor, ut causam hanc, vel aliquam quamcumque ob religionem ortam, inter nos & vos, deferre dignemini ad supremam, curiam parliamenti: ut ibi utraque pars coram sacro & excelso senatu sese religiose, & animo submisso, judicio, & autoritati verbi Dei subijciat. Et si vestram religionem quam sanctam, orthodoxam, ac Catholicam esse contē ditis, ex verbo dei asserere potestis, illam & nos libenter amplexabimur: Nostram quam modo pro sacrosancta defendimus, repudiantes. Gratias item Deo & vobis agentes quam maximas, ꝙ per vos ab erroribus liberati, ad veritatis cognitionem revocem•r. Non solum aut hoc a vobis obtestamur, ut vos vestramque causam judicio verbi dei coram summo parliamento deferatis: verum etiam ut nobis commodum detur tempus, quó veterum scripta & sacras literas evoluamus, á sancto senatu impetrare dignemini. Et si ibi justas ac legitimas rationes fidei nostrae, non reddiderimus: judicio magistratus nos ipsos submittimus, ut debitam ultionem nostri sceleris & impietatis nobis infligat. Si haec facere non recusaveritis, religio quam castam, illibatam, & saluam, ac ab omnibus amplectandam esse contenditis:
NOn vos latet (Viri doctissimi) in rebus arduis, ambiguis,1 & causis difficili oribus, iudicium apud veteres (iuxta mandatum dei) delatum fuisse semper ad sacerdotes Leuitas, & ad praesidem, qui pro tempore, iudicis munere fungebatur: vt omnes hi causas & lites difficiliores explicarent, ex praescripto legis dei. Ita qualescunque controuersiae fuerunt: ex sententia sacerdotū- & praesidis, ad normam & praescriptum legis Dei lata, componebantur. Et ab eo quod iudices, partibus litigantibus statuissent: nullo modo erat declinandum. Quod si quis contumatius sacerdoti aut praesidi non paruisset, iuxta legem Dei sententiam pronuncianti: poenas contumaciae morte tuebat, quo populus hac vltione & contumaciae vindicta admonitus, metueret: & deinceps insolescere desisteret. Quam difficiles, imò quàm periculosae, inter nos & vos de re Eucharistica, lites agantur: vestrae conciones, scripta, & libelli testantur: nos veró qui meliorem, veriorem, & antiqui ssimam fidē sustinemus, confiscatione omnium bonorum nostrorum, dura & inhumana carceris seruitute sentimus. Quare mei ipsius nomine, ac omnium fratrum qui mecum eandem Catholicae ac sanctae religionis veritatem profitentur: vos omnes in Christo Iesu obtestor, vt causam hanc, vel aliquam quamcumque ob religionem ortam, inter nos & vos, deferre dignemini ad supremam, curiam parliamenti: vt ibi vtraque pars coram sacro & excelso senatu sese religiose, & animo submisso, iudicio, & autoritati verbi Dei subijciat. Et si vestram religionem quam sanctam, orthodoxam, ac Catholicam esse contē ditis, ex verbo dei asserere potestis, illam & nos libenter amplexabimur: Nostram quam modo pro sacrosancta defendimus, repudiantes. Gratias item Deo & vobis agentes quam maximas, ꝙ per vos ab erroribus liberati, ad veritatis cognitionem reuocem•r. Non solum aut hoc a vobis obtestamur, vt vos vestramque causam iudicio verbi dei coram summo parliamento deferatis: verum etiam vt nobis commodum detur tempus, quó veterum scripta & sacras literas euoluamꝰ, á sancto senatu impetrare dignemini. Et si ibi iustas ac legitimas rationes fidei nostrae, non reddiderimus: iudicio magistratus nos ipsos submittimus, vt debitam vltionem nostri sceleris & impietatis nobis infligat. Si haec facere non recusaueritis, religio quam castam, illibatam, & saluam, ac ab omnibus amplectandam esse contenditis:
- 1Refer this to the pag. 1512.Referre this to the pag. 1512.