❧The Appendix of such Notes and Matters, as either have been in this History omitted or newly inserted.❧The Appendix of such Notes and Matters, as either haue bene in this History omitted or newly inserted.
pp. 2126–2154475 passagespart 5 of 12
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
gloriosius de vestra fide & religione, ac de nobis ipsis (qui illam impiam esse & falsam contestamus) victoriam reportabit. Nam si vestra religio & cultus in causa Eucharistiae, fontem & originem ducunt ex verbo dei: procul dubio sanctam, & sempiternam esse oportet. Et scitis quod res sancta & vera quo magis examinatur, & per verbum Dei exploratur: eo fit illustrior & purior. Et quā to purior & illustrior fit: tanto magis ab omnibus desideratur, & obuijs ulnis excipitur. Quis enim non desidararet & amplecteretur religionem & cultum, á Deo mandatum, & ab illius verbo sancitum ac confirmatum? Quare si vestra religio & cultus dei res sit adeo vera, sancta, & á Deo mundo exhibita: non est quod ei metuatis. Nam quod varijs modis temptatur ac probatur, modó pium ac sanctum fuerit: jacturam ab hostibus nullam sentit, sed potius hostes conculcat ac interficit. Solis radij sterquiliniorum sordibus, non coinquinantur: verita• que divini verbi, errorum tenebris & caligine, non offunditur. Nec est quod vobis ipsis metuatis: modó re ipsa id praestetis, quod ubique jactatis. Nam quotquot vestras partes non sequuntur, aliquo gravissimo ignominiae genere, nimis superbé afficitis: nos ⟨p. 2136⟩omnes omnino indoctos esse praedicatis, aut plane dementatos affirmatis. Vobis autem plusquam divinam vendicatis prudentiam: nobis veró plusquám beluinam stoliditatem tribuitis. Jam quám facilé erit doctis indoctos, hominibus sanae mentis insania percitos, ingenio & prudentia, flagrantibus stolidos & ignaros vincere: sacer parliamenti conuentus, nullo negocio intelliget. Ideo si omnino ob Christū & illius causae gloriam quam nos defendimus, aut ob salutem nostram, ut vestra prudentia nos stultitiae arguamur, vestraque doctrina & erudition nos ignorantiae accusemur, hoc facere non vultis: tamen ut publicé impietatis conuincamur, coram summo senatu, hoc praestate. Et si istis rationibus nihil moveamini: tamen vestra ipsorum causa certé postulat, ut palam eae lites inter nos componantur, idque coram competenti judice: né apud omnes pios malé audiat: & fortassis hac suspitione laboret, quasi lucem & publicum examen fugiat, né impietatis, & idololatriae per verbum Dei depraehendatur. Et vos qui malam causam, imó pessimam, ferro & igne defenditis, non tam docti nec pij, ut omnino videri & haberi vultis, inueniamini: sed potius ignorantiae & stultitiae, quas nobis impingitis, redarguamini.
gloriosius de vestra fide & religione, ac de nobis ipsis (qui illam impiam esse & falsam contestamus) victoriam reportabit. Nam si vestra religio & cultus in causa Eucharistiae, fontem & originem ducunt ex verbo dei: procul dubio sanctam, & sempiternam esse oportet. Et scitis quod res sancta & vera quo magis examinatur, & per verbum Dei exploratur: eo fit illustrior & purior. Et quā to purior & illustrior fit: tanto magis ab omnibus desideratur, & obuijs vlnis excipitur. Quis enim non desidararet & amplecteretur religionem & cultum, á Deo mandatum, & ab illius verbo sancitum ac confirmatum? Quare si vestra religio & cultus dei res sit adeo vera, sancta, & á Deo mundo exhibita: non est quod ei metuatis. Nam quod varijs modis temptatur ac probatur, modó pium ac sanctum fuerit: iacturam ab hostibus nullam sentit, sed potius hostes conculcat ac interficit. Solis radij sterquiliniorum sordibus, non coinquinantur: verita que diuini verbi, errorum tenebris & caligine, non offunditur. Nec est quod vobis ipsis metuatis: modó re ipsa id praestetis, quod vbique iactatis. Nam quotquot vestras partes non sequūtur, aliquo grauissimo ignominiae genere, nimis superbé afficitis: nos