The eight Book, continuing the history of English matters appertaining to both states, as well Ecclesiastical, as Civill and Temporal.The eyght Booke, continuing the hystorie of English matters appertayning to both states, as well Ecclesiasticall, as Ciuill and Temporall.
pp. 973–12934,179 passagespart 63 of 105
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sciant praesentes & futuri quòd Ego Radulphus filius & haeres Joannis Wiscarde de Sceyle dedi,1 & concessi, & hac mea ••esenti carta confirmavi Agneti de Welintona unam a cram terrae in territorio de maiori Sceylae quae jacet super le Wovelondis, inter terram monachorum de Mirivall, extendentem se ad unum caput super soreram monachorum de Mirivall, & aliud caput versus villam de Sceyle: Habendum & tenendum de me & haeredibus meis vel assignatis & eorum haeredibus praedict. Agneti de Welintona & pueris suis de Will. Persona de Lollinton procreatis, videlicet Willielmo filio suo primogenito, si superuixerit matri suae.* Deinde Galfrido fratri eius. Postea Roberto fratri eorum juniori. Deinde sororibus eorum si frater superstes non fuerit. Ita quidem quòd quilibet eorum alteri succedat in dictam terram cum pertinentijs licentialiter sine omni recognitione mihi & omnibus meis praedictis facienda: & quòd haeredibus vel assignatis ultimi vel ultimae possidentis remaneat ulterius in perpetuum liberè, & quietè, been & in pace jure perpetuo: Redden do inde annuatim mihi & haeredibus meis vel assignatis meis & eorum haeredibus unum obolum argenti ad pascha, pro omnibus seruitijs, & exactionibus, wardis, ma•itagijs, relevijs, legatis, tallagijs, & omnimodis sectis comitatus, hundredorū & curiae meae & haeredum meorum, & aliorum, & seruitijs forinsecis vel exigē tijs humanis. Ego vero Radulphus & haeredes mei vel assignati & eorum haeredes, totam praedictam terram cum pertinentijs, •raedict. Agneti & filijs suis & filiabus post decessum praedict. Agnetis, singulis eorum de dicta persona genitis uni post alterū successivè, & haeredibus vel assignatis ultimi vel ultimae possidentis (ut praedictum est) contra omnes mortales in perpetuum warrantizabimus, acquietabimus, & defendemus. Et ut haec omnia supradicta rata & inconcussa permaneant in posterum, praesentem cartam sigilli mei impression corroboravi: His testibus, Willielmo tunc Persona de Stretton, Petro de Vorantisthorpe, Richardo & Roberto filijs suis Henrico filio Richardi Clerici de Sceyle, Willielmo filio suo, Joanne filio Radu•phi Aky, Williel, Clerico de eadem, & multis alijs.
SCiant praesentes & futuri quòd Ego Radulphus filius & haeres Ioannis Wiscarde de Sceyle dedi,