Sciant praesentes & futuri quod ego Williel. de Blunwille miles concessi, dedi, & hac praesenti charta mea confirmani Stephano de Saxlingham Clerico, & Matildae uxori suae pro homagijs & seruitijs suis, & pro sex marcis argenti quas mihi dederunt in 1gersumam, unam peciam terrae arabilis, quae jacet in campo de Neuton in cultura, inter mesuagium Galfridi Sulyard, & coemeterium Ecclesiae de Neuton, inter terram Radulphi Malherbe, & terram Joannis de Neuton, & abuttat super regiam stratam versus orientem, & super terram quae fuit Henrici Popiltele versus occidentem: Habend. & tenend. de me & haeredibus meis illis & heredibus suis aut quibuscunque dare, legare, vendere vel assignare voluerint, in quocunque statu fuerint, liberè, quietè, in feodo, per petuè & haereditariè Reddendo inde annuatim mihi & haeredibus meis duos denarios, scilicet ad festū sancti Andreae denariū & ad nativitatē sancti Johannis baptistae unū denariū. Et ad scutagium domini regis quando evenit unum obolum tantū & non amplius pro omnibus seruitijs, consuetudinibus, sectis curiae, & exactionibus secularibus. Et ego Williel. de Blunwell, & haeredes mei warrantizabimus, acquietabimus & defendemus praedictam peciam terrae praenominatis Stephano & Matildae uxori suae & haeredibus suis, aut cuicunque dare, legare, vendere, vel assignare voluerint contra omnes gentes tam Judaeos quam Christianos in▪ perpetuum per praefatum seruitium. Et ut haec concessio & donatio rata sit & stabilis in perpetuum, hanc cartam sigillo meo roboravi: His testibus, Radulpho Malherbe, Willielmo de Reynestorpe, Joanne de Nevion, Willielmo Canebot, Joan. filio Simonis, Milone le Moch, Radulpho de Kinegham, Willielm. de Campo, Thomae Croce, Andr. Waleys, Willielm. Valiant, & alijs.
SCiant praesentes & futuri quod ego Williel. de Blunwille miles concessi, dedi, & hac praesenti charta mea confirmani Stephano de Saxlingham Clerico, & Matildae vxori suae pro homagijs & seruitijs suis, & pro sex marcis argenti quas mihi dederunt in 1gersumam, vnam peciam terrae arabilis, quae iacet in campo de Neuton in cultura, inter mesuagium Galfridi Sulyard, & coemeterium Ecclesiae de Neuton, inter terram Radulphi Malherbe, & terram Ioannis de Neuton, & abuttat super regiam stratam versus orientem, & super terram quae fuit Henrici Popiltele versus occidentem: Habend. & tenend. de me & haeredibus meis illis & heredibus suis aut quibuscunque dare, legare, vendere vel assignare voluerint, in quocunque statu fuerint, liberè, quietè, in feodo, per petuè & haereditariè Reddendo inde annuatim mihi & haeredibꝰ meis duos denarios, scilicet ad festū sancti Andreae denariū & ad natiuitatē sancti Iohānis baptistae vnū denariū. Et ad scutagium domini regis quando euenit vnum obolum tantū & non amplius pro omnibus seruitijs, consuetudinibus, sectis curiae, & exactionibus secularibus. Et ego Williel. de Blunwell, & haeredes mei warrantizabimus, acquietabimus & defendemus praedictam peciam terrae praenominatis Stephano & Matildae vxori suae & haeredibus suis, aut cuicunque dare, legare, vendere, vel assignare voluerint contra omnes gentes tam Iudaeos quam Christianos in▪ perpetuum per praefatum seruitium. Et vt haec concessio & donatio rata sit & stabilis in perpetuum, hanc cartam sigillo meo roboraui: His testibus, Radulpho Malherbe, Willielmo de Reynestorpe, Ioanne de Neuion, Willielmo Canebot, Ioan. filio Simonis, Milone le Moch, Radulpho de Kinegham, Willielm. de Campo, Thomae Croce, Andr. Waleys, Willielm. Valiant, & alijs.
- 1Carta feoffament. Williel▪ de Blunwille milit. fact. Stephan. de Saxling•am Clerico & Matilde uxori suae, de terris in Newton in Come. Norff.Carta feoffament. Williel▪ de Blunwille milit. fact. Stephan. de Saxling•am Clerico & Matilde vxori suae, de terris in Newton in Com. Norff.