6 Locutions Patrum, corpus Christi comedi, in os intrare, palpari manibus, sanguinem bibi, &c. Tropicè intelligendae sunt, id est, Symbolicè; & significant sacramentalis praebitionis efficacitatem: nosque monent, ut corpus Christi in coelo purâ meant amplectamur. Nam veteres panem, & vinum verè & propriè signa esse volunt corporis & sanguinis Christi. Cyprian Tract. de Unctione Chrismatis Dedit Dominus noster in mensa, in qua ultimum cum Apostolis participavit convivium, proprijs manibus panem & vinum: in cruce verò manibus militum corpus tradidit vulnerandum, ut in Apostolis secretiùs impressa sincera veritas, & vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum & panis caro esset, & sanguis; & quibus rationibus, causae effectibus convenirent; & diversa nomina vel species ad unam reducerentur essentiam; & significantia & significata ijsdem nominibus censerentur. August. contra Adimant. c. 12. Non dubitavit Dominus dicere, Hoc est corpus meū, quum signum daret corporis sui. Idem, contra Maximinum. In quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud existentia, aliud significantia. Orig. in Matth. c. 15. Quòd si quicquid ingreditur in os in ventrem abit, & in secessum eijcitur: & ille cibus qui sanctificatur per verbum Dei perque obsecrationem, juxta id quod habet materiale abit, & in secessum eijcitur. Chrysostomus, sive quicunque author fuit, epist. ad Caesarium Monachum. Sicut antequam sanctisicetur ⟨p. 158⟩panis, panem nominamus, divinâ autem illum sanctificante gratiâ, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem habitus est Dominici corporis appellation, etiamsi natura panis in ipso permansit, & non duo corpora, sed unum filij corpus praedicatur—. Maxentius dial. 2. contra Nestor. Caro Dei, non ita dicitur corpus Dei, ut Ecclesia, nec ita ut panis ille, quem universa Ecclesia in memoriā passionis Christi participat; sed Dei ita dicitur corpus, ut alicuius hominis proprium, quod indutus est vestimentum—. August. de Civit. Dei, lib. 21. cap. 25. Ipse [Christus] dicens: Qui manducat carnem meam, & bibit sanguinem meum, in me manet, & ego in eo: ostendit quid sit non sacramento tenus, sed revera manducare, & eius sanguinem bibere. Ibi observa, sacramentaliter edere, & revera edere, opponi.
6 Locutiones Patrum, corpus Christi comedi, in os intrare, palpari manibus, sanguinem bibi, &c. Tropicè intelligendae sunt, id est, Symbolicè; & significant sacramentalis praebitionis efficacitatem: nosque monent, vt corpus Christi in coelo purâ mente amplectamur. Nam veteres panem, & vinum verè & propriè signa esse volunt corporis & sanguinis Christi. Cyprian Tract. de Vnctione Chrismatis Dedit Dominus noster in mensa, in qua vltimum cum Apostolis participavit convivium, proprijs manibus panem & vinum: in cruce verò manibus militum corpus tradidit vulnerandum, vt in Apostolis secretiùs impressa sincera veritas, & vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum & panis caro esset, & sanguis; & quibus rationibus, causae effectibus convenirent; & diversa nomina vel species ad vnam reducerentur essentiam; & significantia & significata ijsdem nominibus censerentur. August. contra Adimant. c. 12. Non dubitavit Dominus dicere, Hoc est corpus meū, quum signum daret corporis sui. Idem, contra Maximinum. In quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud existentia, aliud significantia. Orig. in Matth. c. 15. Quòd si quicquid ingreditur in os in ventrem abit, & in secessum eijcitur: & ille cibus qui sanctificatur per verbum Dei perque obsecrationem, iuxta id quod habet materiale abit, & in secessum eijcitur. Chrysostomus, siue quicunque author fuit, epist. ad Caesarium Monachum. Sicut antequam sanctisicetur ⟨p. 158⟩panis, panem nominamus, divinâ autem illum sanctificante gratiâ, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem habitus est Dominici corporis appellatione, etiamsi natura panis in ipso permansit, & non duo corpora, sed vnum filij corpus praedicatur—. Maxentius dial. 2. contra Nestor. Caro Dei, non ita dicitur corpus Dei, vt Ecclesia, nec ita vt panis ille, quem vniuersa Ecclesia in memoriā passionis Christi participat; sed Dei ita dicitur corpus, vt alicuius hominis proprium, quod indutus est vestimentum—. August. de Civit. Dei, lib. 21. cap. 25. Ipse [Christus] dicens: Qui manducat carnem meam, & bibit sanguinem meum, in me manet, & ego in eo: ostendit quid sit non sacramento tenus, sed revera manducare, & eius sanguinem bibere. Ibi observa, sacramentaliter edere, & reuera edere, opponi.